Nuntii Latini

Conventus principum historicus


Listen Later

Duces Coreae Septentrionalis et Meridianae convenerunt. Ex parte Coreae Septentrionalis aderant, praeter dictatorem Kim Yong-un, soror eius Kim Yo-jong et Kim Yong-chol, pristinus praefectus explorationis. Delegatis Coreae Meridianae praeerat praesidens Moon Jae-in. Duces constituerunt, ut statui belli inter Coreas finiendo operam darent.
Summa declarationis
Duces Corearum declarationi subscripserunt, cuius summa haec fuit: Propositum in paeninsula Coreana esse totalem dearmationem nuclearem; foedus pacis esse faciendum et statum belli finiendum; grapheum communicationis in Kaesong Coreae Septentrionalis condendum; programma ad familias uniendas redintegrandum; conventus moderatorum constanter repetendos; actiones propagatorias in confinio Corearum finiendas.
Inter Coream Septentrionalem et Meridianam est adhuc nomine status belli. Nunc autem, ut declaratum est, omnes actus inimici tam terra marique quam in aere finiuntur. Duces alter alterum amplexabantur et Kim Yong-un monuit Coreanos esse eiusdem sanguinis populos, qui separatim vivere non possent.
Unio Europaea insecticidas neonicotinoides vetuit
Unio Europaea vetuit, ne insecticidae neonicotinoides in agris adhiberentur. Quod utile erit apibus et forsitan impediet, ne species avicularum exstinguantur. Cultores autem betarum vulgarium et plantarum oleosarum damna capient. Ordo internationalis avibus tuendis (Birdlife international) in relatione nuper divulgata monuit octavam quamque speciem avium in periculo esse, ne exstirparetur.
Electrificina nuclearis in Sibiriam navigat
Electrificina nuclearis ex navalibus Petroburgensibus in Sinum Finnicum deducta per Mare Balticum et Fretum Danicum praeter oram Norvegiae occidentalem in portum Murmanskensem remulcabitur, ubi combustibili nucleari onerabitur. Inde perget iuxta oram Russiae usque ad oppidum Pevek, portum remotissimum Sibiriae septentrionalis-orientalis.
Illa electrificina est prima in suo genere. Ab autumno huius anni reactorium eius electricitatem regionibus Russiae remotissimis, aditu difficillimis, generare incipiet. Pevek est oppidum tam Russiae quam totius Asiae maxime septentrionale, celebre etiam campis carceralibus, in quibus captivi aetate Staliniana uranium fodiebant.
Dies veteranorum
Dies veteranorum apud Finnos die vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) celebratur, quo die anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945) bellum contra Germanos in Lapponia finitum est. Thema principale hornotini diei festi fuit considerare, quo modo hereditas veteranorum, qui hodie in Finnia quattuordecim milia numerantur, generationibus futuris transmitteretur.
Aetas media militum veteranorum est nonaginta trium annorum. In secundo bello mundano Finni contra Unionem Sovieticam bis pugnaverunt, primum (1939-1940) soli, deinde (1941-1944) una cum Germanis, denique (1944-1945) in Lapponia contra Germanos. In his tribus bellis in parte Finnorum sescenta milia virorum et centum milia feminarum interfuerunt.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini 4.5.2018
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena