Nuntii Latini

Ignis et furor in Aedibus Albis


Listen Later

Michael Wolff, redactor Americanus, qui de praesidente Donaldo Trump librum revelationum scripsit, credit fore, ut ille propter imperitiam munus deponere probabiliter cogatur. In libro ”Fire and Fury: Inside the Trump White House” opiniones multorum hominum prope praesidentem versantium referuntur, qui de eius peritia dubitant. Omnes ex eis idem sentire.
At Rex Tillerson, minister a rebus exteris, censet praesidentem Trump ad munus exsequendum plane competentem esse. Sibi numquam causam fuisse de sanitate mentali praesidentis dubitare. Trump ipse monuit indolem stabilem et ingeniosam maximas suas esse virtutes.
Globulus nuclearis maior et minor
Kim Jong-un, dictator Coreae Septentrionalis, cum Kalendis Ianuariis orationem televisificam haberet, ”Omnes Civitates Americae Unitae,” inquit, ”intra iactum missilium nostrorum nuclearium iacent et globulus impressorius ad illa missilia emittenda in scriptorio meo semper est. Haec est veritas, non minatio.”
His verbis auditis praesidens Donald Trump biduo post per servitium twitter ita respondit: ”Ego quoque similem globulum nuclearem habeo et ille est multo maior et fortior.” - Mense Novembri Coreani Septentrionales experimentum fecerunt, quo missile in altitudinem quattuor milium et quingentorum chiliometrorum emiserunt.
December in regione arctica calidior
Mense Decembri temperatura media in regione Maris glacialis erat solito calidior, in Alasca et in Sibiria septentrionali-orientali prorsus decem gradibus. Spatium glaciei maritimae erat ibi Decembri mense decies centenis milibus chiliometris quadratis angustius quam fuerat ante decem annos. Decennio spatium glaciei in medio tribus virgula septem centesimis (3,7%) decrevit.
Arbores in urbe celerius quam ruri crescunt
Crederes arbores in tranquillitate ruris procul sordibus optime crescere, sed ex investigatione recenti res est contraria. In magnis urbibus calor solis ita conservatur, ut nocturno tempore aer etiam decem gradibus calidior sit quam ruri. Praeterea etiam generalis calefactio climatis incrementum arborum nutrit. Calefactione climatis fit, ut arbores post annum millesimum nongentesimum sexagesimum (1960) septendecim centesimis (17%) celerius crescant. In urbibus autem etiam viginti quinque centesimis (25%) celerius quam ruri crescere possunt, nam calor et maior copia carbonei dioxydati in aere urbium photosynthesim adiuvat.
Bursa Helsinkiensis crescit, dividenda annotinis largiora
Bursa monetaria Helsinkiensis his sex annis (2012-2017) paene octoginta centesimis crevit. Faenora fuerunt minima, quam ob rem investitores pecunias suas tam in Finnia quam in aliis terris in actionibus bursariis posuerunt. Plerique oeconomistae censent hunc annum iam septimum fore quo aestimationes titulorum augescant.
(Tuomo Pekkanen)
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena