Emmanuel Macron, praesidens Francogalliae, cum coniuge iter officiale triduanum in Civitates Americae Unitas suscepit, ubi collegam suum Donald Trump et uxorem eius convenit. Praesidentes alter alterum salutantes in modum optimorum fratrum se gesserunt dextris inter se firmiter iunctis et multis osculis utrimque datis. Macron ab Americanis tanti aestimabatur, ut apud congressum eorum orationem anglice habere sineretur.
(Reijo Pitkäranta)
Novus Cubae praesidens
Miguel Diaz-Canel successor praesidentis Cubanorum Raul Castro est, ut administratores huius terrae confirmaverunt. Iuramentum officii statim dedit, postquam conventus nationalis se eum praesidentem creavisse pronuntiavit. Quamquam Castro se officio abdicavit, eum tamen potestatem in factione principali conservaturum esse dicunt. Cuba civitas a partibus communisticis recta adhuc manebit.
(Satu Tuominen)
Tensio Graeco-Turcica
Tensio politica et militaris inter Graeciam et Turciam augeri videtur. Nam singulis fere diebus de aliquo novo conflictu inter eas orto nuntiatur. Turci imprimis id graviter ferunt, quod regimen Graeciae recusavit, quominus milites seditiosos e Turcia profugos domum remitteret.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Ahtisaari dixerit
Martti Ahtisaari, praesidens olim Finlandiae, et Nationes Unitas et civitates praepotentes de inertia in bello Syriaco componendo reprehendit. Monuit ordini Nationum Unitarum magnum munus fuisse, ut efficeret, ut res Syriae in pristinum statum restituerentur. Ei tamen non contigisse, ut his septem annis officium suum apte praestaret.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Toronti acciderit
Toronti, in urbe Canadae, autocinetum per corpora peditum transiit, quo factum est, ut decem homines morerentur et sedecim graviter vulnerarentur. Testes oculati narraverunt vehiculum onerarium ex improviso in viam pedestrem deversum esse ibique per longum spatium provectum magnum detrimentum attulisse. Auctor sceleris paulo post a vigilibus publicis deprehensus est.
(Reijo Pitkäranta)
Status linguae liberae
Iam altero deinceps anno status Finlandiae in indice libertatis rei diurnariae descendit. In praesentia locum quartum obtinet, cum abhinc aliquot annos lingua Finnorum omnium liberrima habita sit. Anno proxime praeterito nostrates in hac comparatione tertii erant. Illum indicem ordo internationalis nomine Redactores sine limitibus divulgare solet.
(Reijo Pitkäranta)
Nova formicae species
Grex investigatorum in Borneo novam formicae speciem invenit, quae se explodendo communitatem suam defendit. Nomen scientificum eius est Colobopsis explodens. Si quae bestia his formicis imminet, aliquot earum membra sua tantopere intendunt, ut totum corpus dissolvatur et hostis veneno inde effuso interficiatur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 27.4.2018