Emmanuel Macron, praesidens Franciae, Britanniam nuper (18.1.) visitans cum prima ministra Theresa May imprimis migrationem et Britanniae ex Unione Europaea exitum tractavit, sed maximi apud Britannos habebatur, quod Macron Tapete Baiocense, quo expugnatio Britanniae et pugna Hastingensis (a. 1066) illustrantur, in Britanniam commodatum iri pollicitus est. Illud tapete est linteum undecimi saeculi septuaginta tria metra longum et quinquaginta fere centimetra altum, filis multicoloribus variegatum, quod in museo urbis Bayeux (ant. Augustodurum) Normandiae conservatur. Sunt in tapeti plus sescenti homines, praeterea aedificia, naves, canes aliaque animalia, quae figuris et textibus Latinis variegatis descripta sunt.
De causa interitus Astecorum
Populus Astecorum, qui in planitie edita Mexicana vivebat, saeculo sexto decimo paene omnino disparuit. Investigatores credunt causam interitus tandem repertam esse. Cum sceleti undetriginta Astecorum examine acidi nucleici (DNA < DeoxyriboNucleicum Acidum) investigarentur, apparuit causam mortis probabiliter fuisse bacterium, cui nomen est Salmonella enterica. Illud bacterium febrim altissimam, dolorem capitis, haemorrhagiam ex oculis, ore nasoque efficit et sic affectis brevi tempore mortem affert. Paucis annis quindecim miliones Astecorum, quae octoginta fere centesimae totius populi fuisse aestimantur, ita perierunt. Investigatio facta est in Universitate Tubingensi.
Siccitas Promuntoriopolitanis imminet
Promuntoriopolis Africae Australis (vulgo Cape Town, Kapstadt) siccitate nostri saeculi gravissima vexatur. Iam timetur, ne aqua in epitoniis aquariis omnino deficiat. Itaque usus aquae cotidianus in octogena septena litra pro capite iam restrictus est et mense Februario non plus quam quinquagena litra singulis permittentur. Penuria aquae imminente officinae, in quibus sal ex aqua marina separatur, propere aedificantur atque de novis puteis profundis terebrandis deliberatur. Promuntoriopoli sunt tres miliones quingenta milia incolarum, praeterea paene binae miliones peregrinorum, quibus lavatio pluvia in balneis deversoriorum ad duas minutas restricta est, urbem annuatim visitant.
Papa gastronomiae obiit
Paul Bocuse, coquus Francus Lugdunensis in orbe terrarum clarissimus et papa gastronomiae appellatus, unum et nonaginta annos natus diem (20.1.) obiit supremum. Novam culinam, quae minus opulenta et calorifica est quam culina classica traditionalis, promovit neque de materia cibariorum recentissima et optimae qualitatis, quanti sit aestimanda, monere desiit. Bocuse praecepta ciborum ingeniosa creavit, libros culinarios scripsit, coquos erudivit, summas cauponas constituit, certamen ”Bocuse d’or” condidit, quod velut certamen mundanum artis culinariae habetur. Etiam coqui Finni in illo certamine bonum successum habuerunt et effectus Pauli Bocuse in culinam Finnicam magni aestimatur.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini 26.1.2018