Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Praesidens Americanorum designatus Donald Trump aliquot promissiones et minas, quas populum ambiens fecerat, revocare coepit. Hillary Clinton non iam de abusu cursus electronici accusatur neque ob eam rem in ius vocabitur. Ante comitia praesidentialia Trump se curaturum esse dictitabat, ut Hillary propter epistulas suas electronicas suspectas in vincula coniceretur. Etiam de rebus climaticis mentem mutavisse videtur.
(Reijo Pitkäranta)
Merkel nomen suum dedit
Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae ter, ad electionem quartam aspirare constituit. Concessit decretum de candidatu difficillimum fuisse: ad extremum tamen se nomen dedisse, cum officium suum esse sentiret, ut patriae tempore arduo prodesset et unitati Germaniae consuleret.
(Reijo Pitkäranta)
Murus limitaneus Hungariae
In confinio Hungariae et Serbiae saepimentum ductum est, quod eo spectat, ut profugi et immigrantes finibus arceantur. Quod opus metallicum tria metra altum et decem chiliometra longum captivis Hungaris construendum datum erat. Saepes illa ad limitem custodiendum nova technologia tam exquisita utitur, ut cives eum murum ingeniosum appellent.
(Reijo Pitkäranta)
Erdogan rectores nominat
Praesidens Turciae Recep Tayyip Erdogan potentia sua extraordinaria usus etiam rectores magnificos universitatum ad suum arbitrium eligere coepit. Hoc vel in Universitate Bosporica factum est, cuius rector quidam Mehmed Ozkan, quamvis inter candidatos non esset, a praesidente nominatus est. In Turcia omnino centum octoginta fere universitates sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Antibiotica vim perdunt
Efficientia remediorum antibioticorum annis proxime praeteritis in Europa valde deminuta est, ut e Sede Unionis Europaeae a morbis infectiosis (ECDC) refertur. Eodem tempore bacteria, quae iis resistere possunt, novas vires recuperaverunt. Si antibiotica vigorem pristinum amittunt, metuendum est, ne salus hominum, securitas ciborum, progessus civitatum in periculum vocentur.
(Reijo Pitkäranta)
De Palatio Buckingham
Palatium Buckingham, domus reginae Britanniae et familiae eius, magna renovatione eget. Quod mirum non est, si respicis fistulas aquarias, fila electrica, apparatus calefaciendi harum aedium paulo post alterum bellum mundanum refecta esse. Sumptus restitutionis quadringentas quinquaginta fere miliones euronum efficient. Pecunia ex populo vectigali erogabitur.
(Reijo Pitkäranta)
Finlandia terra visu digna
Acta diurna a re viaria magni momenti nomine National Geographic Traveler Finlandiam in optimis terris visu dignis numerant. Dicunt eam viatoribus optime convenire, quod ibi voluptatem ex natura, tranquillitate, viridariis nationalibus capere possint. Etiam Lonely Planet, domus editoria librorum itinerariorum, eam unam e terris peregrinatoribus acceptissimis laudat.
(Satu Tuominen)
Nuntii Latini 25.11.2016
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena