Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Margot Wahlström, ministra a rebus exteris Suetiae, dixit nationem suam adiuvare posse, ut discrimen inter Civitates Americae Unitas et Coream Septentrionalem ortum solveretur. Ait sedem legationis, quam Sueti primi omnium Europaeorum occidentalium in Corea Septentrionali condidissent, locum maxime idoneum esse ad colloquia pacis inter utramque partem habenda.
(Reijo Pitkäranta)
Trump de abusu opioidum
Praesidens Donald Trump Americanis statum necessitatis indixit propter nimium opioidum usum. In his sunt complura remedia stupefactiva ut heroinum et analgetica sive medicamenta ad dolorem compescendum efficacia. Abusu horum narcoticorum factum est, ut anno proxime praeterito sexaginta fere milia hominum in Civitatibus Americae Unitis vitam amitterent.
(Reijo Pitkäranta)
Ova gallinae venenosa
In compluribus civitatibus Europae ingens copia ovorum gallinae ex mercatu detrahenda et omnino delenda erat, postquam in iis insecticidium venenosum repertum est. Scandalum, quod pecuariis et rei negotiali magna detrimenta intulit, in Hollandia erupit. Ibi enim societas quaedam in gallinis agricolarum localium curandis insecticidium nomine fiprinilum, illicite usurpaverat.
(Reijo Pitkäranta)
De servitute hodierna
Periculum servitutis et laboris coacti anno proximo in terris Unionis Europaeae magnopere crevit. Quod ex discrimine profugorum sequi dicitur, cum ex numero illorum solito maiore occasio operariis abutendi offeratur. Ergo redemptores operis, consumptores, administratores vigilare oportet. In Dacoromania, Italia, Cypro, Bulgaria periculum operae servae maximum est.
(Satu Tuominen)
Vienna antiqua reperta
Archaeologi Francogalli Viennam, urbem antiquam in Gallia Narbonensi sitam, in lucem protulerunt. Locus repertionis est in vico, qui hodie nomine Sainte-Colombe notus est. Nova area archaeologica tanti aestimatur, ut a quibusdam ’parvi Pompeii’ appellentur. Agitur de urbe Allobrogum, cuius mentionem Caesar in Commnetariis de bello Gallico (7,9,3) facit.
(Reijo Pitkäranta)
Big Ben ad tempus silescit
Big Ben, horologium celeberrimum, quod ad campanile Domus parlamenti Londiniensis applicatum est, in quadriennium sonare desinit. Constitutum enim est, ut illa turris in meliorem condicionem reficeretur. Una tamen ex quattuor tabulis horariis inter reparationem in usu erit, ut homines praetereuntes omni tempore, quota hora sit, videre possint.
(Reijo Pitkäranta)
Certamina Londiniensia
Die Dominico sive Idibus Augustis (13.8.) certamina athleticae generalis mundialia Londinii posita finem ceperunt. Successus Finnorum modestus erat, cum nostri ne unum quidem nomisma domum reportaverunt. Optimus athleta noster, ut iam ante exspectabatur, erat Tero Pitkämäki, qui in iaculo emittendo quintum locum consecutus est.
(Reijo Pitkäranta)
(Nuntii Latini 18.8.2017)
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena