Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Die Lunae (28.8.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö collegam suum Americanum Donald Trump in Aedibus Albis convenit. Praesidens Trump hospiti suo gratias egit, quod Finlandenses militibus Americanis et sociis eorum in Afganistaniam missis auxilio fuissent. Idem dixit se et suos propter ictum terroristicum in urbe Turku factum dolere et virtutem Finlandensium in bello contra terrorismum gerendo laudavit.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Timo Soini dixerit
Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, conventum inter Niinistö et Trump habitum insignem et bonum habet. In colloquiis argumenta magni momenti tractata esse, in quibus res tam ad sodalitatem Consociationis Atlanticae et Mare Balticum quam ad Russiam et orbem arctoum pertinentes excellerent.
(Reijo Pitkäranta)
Typhon Harvey dictus
Septimana vergente in Sinu Mexicano tempestas vehementissima orta est. Quae procella, nomine Harvey, postquam in oram civitatis Texiae pervenit, illi regioni maxima detrimenta intulit. Ex eo typhone ingentes inundationes secutae sunt, quibus Hustonia, metropolis celeberrima, tota fere obruta est. Neque Americani umquam tantos imbres viderunt.
(Reijo Pitkäranta)
Missile Iaponiae imminens
Die Lunae (28.8.) ex Corea Septentrionali missile ballisticum sublime emissum est, quod Iaponiam septentrionalem supervolavit. Deinde in tres partes diruptum in mare decidit in loco, qui circiter mille ducenta chiliometra ab insula Hokaido abest. Omnes civitates, in iis Russia et Sinae, illud experimentum vehementer condemnaverunt.
(Reijo Pitkäranta)
Res in Amazonia metallica
Regimen Brasiliae novas auri et aliorum mineralium fodinas in Amazonia constituere permittit. Silvae ad rem metallicam nunc destinatae tertiam fere partem areae silvestris flumini Amazonio circumiectae tegunt. Tutores naturae decreto vehementer reclamant; timent, ne ex hoc sequatur, ut regiones silvarum et aquae copiae corrumpantur, biodiversitas naturae dilabatur, communitates locales dissolvantur.
(Saara Honkanen)
Memoria principissae Dianae
Pridie Kalendas Septembres (31.8.) viginti anni acti erant, cum Diana, principissa Valliae, calamitate viaria Lutetiae Parisiorum facta vitam amisit. In causa erat, quod autocinetum eius propter nimiam velocitatem ad parietem cuniculi viarii illisum est. Memoria Dianae in Britannia variis modis recolebatur, et in honorem eius statua ponetur.
(Reijo Pitkäranta)
Tempus ursos caedendi
Die Dominico (27.8.) in Finlandia tempus ursos caedendi iniit. Numerus eorum in silvis nostris vagantium mille septingentorum fere esse existimatur, quam ob rem venatoribus licentia data est ducentos viginti quinque eorum sternendi. Agitatio ursorum partim eo spectat, ut iis metus hominis et rerum humanarum iniciatur.
(Reijo Pitkäranta)
(Nuntii Latini 1.9.2017)
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena