Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Primum tramen onerarium ab urbe Kouvola Finniae orientalis in urbem Xian Sinarum die Veneris (10.11.) profectum est. Iter est circiter octo milium chiliometrorum, quod illud tramen decem fere diebus perficiet. Est octingenta metra longum et uno et quadraginta contentris oneratum. Machina traminis vectoria bis mutatur, primum in limite Finniae et Russiae, iterum in limite Russiae et Cazastaniae. In statione Khorgos contentra in aliud tramen tollenonibus tolluntur, quia in Sinis latitudo orbitarum differt. Hoc anno quinque tramina eius generis inter Finniam et Sinas commeant.
Barcinone reclamationes continuantur
Septimana vergente complura centena hominum milia in viis Barcinonis reclamitabant flagitantes, ut decem duces regionales, comprehensi et in carcerem coniecti, liberarentur. Octo ex comprehensis sunt membra regiminis regionalis, quod administratio Hispaniae dissolverat. Magistratus Hispaniae eos accusant, quod illegale suffragium populi mense Octobri instituerint. Praeterea sex homines de eadem re suspecti vadimonio constituto liberati sunt. Carles Puigdemont, auctor motus independentiae et praeses depositus regiminis regionalis, magistratus Hispanos cum quattuor ministris in Belgio fugitat. Regimen Hispaniae decrevit, ut nova suffragia regionalia in Catalonia exeunte mense Decembri fierent.
Motus terrae in confinio Iraniae et Iraquiae
Sero die Dominico in confinio Iraniae et Iraquiae motus terrae factus est, quo plus quingenti homines mortui sunt. Saltem triginta milia domuum corruerunt. In regione montuosa labinae opera succurrentium remorantur. Pessime afflicta est urbs Iraniae Sarpol-Zahabin, quae a limite Iraquiae quindecim chiliometra distat.
Bellum Syriacum militariter non componi
Praesidentes Putin et Trump consentiunt bellum in Syria militariter componi non posse; finem belli nisi per consultationes politicas non fore. USA et Russia in bello Syriaco partes inter se oppositas sustinent. Ideo praesidentes de communi canali communicationis condendo nuntiaverunt, ut conflictus fortuiti inter aeroplana Russica et Americana evitarentur.
USA et Corea Meridiana exercitia militaria habent
Corea Meridiana et USA communia exercitia militaria in Oceano Pacifico occidentali susceperunt. Intersunt exercitiis navalibus septem naves longae Coreae Meridianae et tres naves aeroplanorum vectoriae Americanorum. Propositum exercitiorum est minas nuclearias et missilisticas Coreae Septentrionalis ostentatione virium deterrere.
Dies patris celebratus
Dies matris apud Finnos ab anno millesimo nongentesimo undevicesimo (1919) celebratus est. Patris dies festus, qui secundo die Dominico mensis Novembris agitur, ante quadraginta fere annos ex USA in Finniam acceptus est. Ex viris Finnis plus sexaginta quattuor annos natis octoginta fere centesimae sunt patres.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini 17.11.2017
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena