By Discipuli Occidentalis studiorum universitatis Vasintoniensis
Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis
Tāliō Persārum et Isrāēlītārum Postquam Isrāēlītae sēdem lēgātiōnis Persārum in Sȳriā sitam priōre hebdomade solō aequāverant, Persae lēge tāliōnis diē Saturnī trecentīs missilibus aēroplānīsque automatīs Isrāēlītās oppugnāvērunt, deinde monuērunt nē Isrāēlītae invicem respondērent nēve rem, ut quae peracta finītaque sibi vidērētur,...
Līs inter Mexicānōs et Aequitōriānōs Mexicānī et Nicaraguanī omnēs suōs lēgātōs ab Aequitōriā dēduxērunt, postquam custōdēs pūblicī Aequitōriānī impetum in Mexicānōrum lēgātiōnis sēdem fēcerant et Gēorgium Glas, quī ibi asȳlī iūre ūtēbātur, comprehendērunt. Glas enim, quī ōlim fuerat vice-praeses Aequitōriānōrum, bis...
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collēgērunt ac recitant Victōria et Līber et Lībertās et Gavīnus. Hodiē est tertius diēs mēnsis Aprīlis et, feriīs actīs, vernāle incipit spatium acadēmicum. Formōsa Mōta Sub marī terra prope Formōsam īnsulam...
Hodiē est vīcēsimus septimus diēs mēnsis Martiī, et fēriās vernālēs agimus, quārē nullī adsunt discipulī. Pōns Baltimōrae collāpsus Baltimōrae in Terrā Mariae diē Martis pōns, quī nōmen habet ē Franciscō Scōtiō Key, collāpsus est, cum nāvis onerāria pīlam pontis illīsisset. Vigintī hominēs...
Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus Suffrāgiīs populāribus in Russiā lātīs, Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus est præses Russōrum. In quō certāmine trēs partēs cīvium dedērunt suffrāgia, quōrum novem partēs Pūtin tulit. Quī etiam gratior populō factus esse vidētur propter bellum, quod in Ucraīnēnsēs...
Haītia Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt. Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem...
Trump reus factus Donaldus Trump, quī quadrāgēsimus et quīntus praeses fuit Americānus, etiam secundus omnium praesidum in iūs vocātur. Accūsātur enim tabulārum falsārum, quod minus dēlictum accūsātor pūblicus dīcit in māius vertendum, cum dē minōribus dēlictīs agere nōn liceat post quinque...
Americānī rēs sibi ignōtās dīsiciunt Diē Veneris suprā arcticōs fīnēs Alascae cīvitātis ignōtum aliquid ad altitūdinem quadrāginta mīlium pedum volāns missilī Americānō est dīruptum. Quodcumque fuit, secundum mīlitēs āeriōs, cylindrus vidēbātur esse formā, colōre argenteō, magnitūdine autoraedae, nec quō per āerem...
Turcae Sȳrīque quassātī Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur. Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa. Numerārī nōn possunt superstitēs, quī...
Numerus Sīnēnsium decrescit Numerus cīvium Sīnēnsium fertur dēcrescere, cum pauciōrēs onus līberōs procreāndī in diēs sucipere velle videantur. Quō factō vērīsimile est numerum Indōrum māiōrem nunc esse numerō Sinēnsium. Maxima igitur omnium gentium nunc vidētur esse India. Numerō cīvium decrescente cīvibusque...
“Trēs Amīcī” Mexicopolī congressī Mexicopolī congressī sunt “Trēs Amīcī,” quī vocantur, vidēlicet Iōsēphus Biden, praeses Americānōrum, et Andreās Manuēl Lopēsius Operātor, praeses Mexicānōrum, et Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium. Quī cōnsentiunt curandum, ut suae gentēs vinculīs oeconomicīs artius coniungantur, quō plūrēs...
Mas’ud in diciōnem Americānōrum redditus Abu Agila Mohammad Mas’ud Kheir Al-Marimi, ōlim speculātor Libycus, quī iussū Muāmāris Gaddāfī tyrannī Libycōrum pyrobolum fēcerat, quō aeroplānum Panamericānum suprā Locerbiam Calēdonōrum annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō disruptum erat, post ferē trigintā quattuor annōs tandem...
Captīvī trāditī Diē Iōvis Russī Americānīque inter sē captīvōs trādidērunt. Nam mēnse Februāriō Britanniam Grīner, athlētam ferē ignōtam, cum venēnō quōdam voluptificō et lēge interdictō telōnāriī in āerōportū Moscuēnsium dēprehendērunt. Quam lēge accūsātam damnātamque adeō cupīvērunt Americānī recipere, ut prō athlētā...
Pyrobolī in Hispāniā Matrītī sēdēs lēgātiōnis Americānae per cursum pūblicum accēpit pyrobolum, quī vērō dētectus erat antequam dīrumperētur. Custōs lēgātiōnis Ucrāīnēnsis vulnerātus est, cum pyrobolus illūc missus displōderētur; necnōn quattuor aliī pyrobolī missī sunt ministrō prīmāriō Hispanōrum et mīlitibus et fabrīs...
Comitia varia per Americam habita Comitiīs senātōriīs et gubernātōriīs diē octāvō habitīs, longīs morīs ad suffrāgia numeranda tractīs, vidētur senātus dīvīsus fore: nam superior camera sinistram factiōnem penes manēbit, inferior vērō in dextrae factiōnis manūs trāditur. Inter certāmina senātōria et spectātiōra,...
Concursus Corēānus Seulī in Corēā Merīdiānā, concursū multōrum in angustiīs factō, ad centum et quīnquāgintā iūvenēs compressī concalcātīve periērunt. Multī persōnātī et insolitō habitū indūtī repertī sunt, ut quī festōs diēs, ōlim vīgiliae omnium sanctōrum, nunc terriculāmentōrum puerīlium ut phasmatum veneficārumque,...
Congressus Sīnēnsium Congressī sunt dūcēs Commūnistārum factiōnis Sērum, quī Xī Jinping tertium creāvērunt principem factiōnis. Xī deinde summum et polīticum concilium sēlēgit, quod dē summīs rēbus constituendīs in quinquennium dēlīberāret. Quod in concilium cōnscriptī sunt senēs, quōrum propter prōvectam aetātem nēmō...
Truss dētrūsa Elizabētha Truss, quae mēnse Septembrī creāta erat prīmāria ministrā Britannōrum, diē Iōvis subitō, sed nōn ex inopīnātō, munere sē abdīcāvit. Summum igitur magistrātum quadrāgintā et quattuor diēs obtinuit Truss, intrā quod exiguum spatium pretium nummōrum pessum dedit, stipendia seu...
Pōns Tauricus partim ruptus Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est. Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam. Raedārium, Machīrum Iusubovium...
Americānī “Citgō sex” dictī līberātī Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt. Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis. Fuerant sex,...
Nordstream dīruptī Ductūs petroleāriī Nordstream dictī, tam prīmus quam alter et novus, sunt sub mare Balticō quattuor in locīs sed intrā ūnīus diēī spatium dīruptī, quod nōn cāsū sed cōnsultō factum esse putātur. Prīmus ductus gāsum nātūrāle seu subterrāneum ā Russīs...
Post longum tōtīus aestatis intervallum nuntiōs Latīnōs dēnuō ēdimus. Referenda autem nobis videntur pauca sed magnī momentī habenda, quae aestate ēvēnērunt. Shinzō Ābē, quater populāribus suffrāgiīs ēlectus quī tam Ākīhītō imperātōrī Iāpōnum quam Nārūhītō ministrāvit, percussus est ā sīcāriō, īrā propter...
Comitia Austrāliāna Suffrāgiīs in Austrāliā datīs numerātīsque, factiō Līberālis Nātiōnālisque, quae ad dextrās partēs spectat et octō annōs pollet, est vehementer repulsa, atque adversa et sinistra factiō Opificum māiorem partem cūriae sibi cēpit. Scōtus igitur Morrison principātum factiōnis Līberālis Nātiōnālisque alterī...
Cohors Propontiaca manūs dēdit Marioupolī in Ucrāīnā cohors Propontiaca, in chalybeiā officīnā trēs mēnsēs obsessa, tandem aliquando arma posuit et Russīs sē trādidit. Russī referunt duo mīlia mīlitum manūs dēdidisse, dūcēs vērō cohortis adhūc in cuniculīs sub officīnā factīs manēre. Ucrāīnī...
Britannī quīntam partem pūblicōrum dīmittunt Boris Johnson, minister prīmārius Britannōrum, aliīs ministrīs nuntiāvit nullōs pūblicōs esse condūcendōs donec numerus pūblicōrum, quī variīs cīvilibus officiīs funguntur, adeō dēminuerētur ut turgidum corpus reīpūblicae nōn māius esset, quam annō bis millēsimō sextō decimō fuisset,...
Abortiō in dubium venit In Americā ferē quinquāgintā iam annōs nōn per lēgēs sed per Suprēmōs Iūdicēs, ut quī lēgēs dērogāre abrogāreque possint, licet hominibus abortiōnem petere, nam sententiā Iūdicum vīcēsimō saeculō datā lēgēs singulārum cīvitātum, quibus abortiō interdicta erat, sunt...
Juppiter ēlectus Populāribus Gallōrum suffrāgiīs diē Sōlis lātīs, Emmanuēl Macrō perget summum magistrātum obtinēre. Nam ē dēnīs Gallīs sex Macrōnem māluērunt, quattuor Marīnam Le Pen. Hominēs populāris opīniōnis metiendae pervestigandaeque perītī referunt Le Pen paulō plūs benevolentiae iūvenum esse consecūtam, Macrōnem...
Rolandus Ferdinandus in diciōnem Americānōrum redditus Iōhannes Rolandus Ferdinandus, quī ab annō bis millēsimō quartō decimō in mēnsem Iānuārium huius ipsīus annī praeses fuit Honduriēnsium, ā suīs cīvibus comprehēnsus est atque in diciōnem Americānōrum redditus. Accūsātōrēs Neoeborācēnsēs dīcunt Rolandum Ferdinandum, cum...
Franciscus James comprehēnsus Novī Eborācī diē Martis Franciscus James, vir sexāginta duōs annōs nātus, fertur duo pyrobola fūmōsa iēcisse et manuballistā in hominēs crebrōs et prope stantēs trigentiēs et ter impetum fēcisse. Ambigitur utrum imperītiā arma tractāndī an prōvidentiā dīvīnā nēmo...
Orban Victor Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs numerātīsque, Victōrius Orban ēiusque factiō FIDESZ seu Sociātiō Iūvenum Populārium victōrēs ēvāsērunt et duās partēs Senātūs Hungarōrum habēbunt. Quī populī opiniōnēs metiuntur, iī referunt maximī momentī ductum esse pretium vivendī, quod propter morbum corōnārium...
Russī in Ucraīnā Russī tandem, post longās morās, ūnā cum Ruthēnīs Albīs bellum in Ucraīnam intulērunt. Diē enim Lūnae Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, rebellēs partēs Ucraīnae, vidēlicet Dontescēnsem rempūblicam et Luganscēnsem rempūblicam, ubi diū bellum cīvīle geritur, rīte agnōvit et, illīs...
Raedariī Canadēnsēs comprehēnsī Ottavae prope senātum Canadēnsium raedāriī, quī quinque hebdomadēs reclāmant in mandātum, quō prohibētur nē quis nisi īnsitiōne contra luem coronāriam munītus mercēs inter Canadam et Americam vehat, nunc ā custōdibus pūblicīs comprehenduntur et dē viīs āmoventur. Justīnus Trudeau,...
Olympia hiemalia celebrantur Olympia hiemālia in Sīnīs nunc celebrantur. Jōsēphus Biden, praeses Americānus, recūsat nē ipse nēve ullī Americānī magistrātūs adsint inter spectātōrēs, cum regimen Americānum crūdēlitātem Sīnēnsium illātam in cīvēs Turcestāniam Sīnēnsem seu Xinjian prōvinciam incolentēs, Vīgurī dictōs, dēplōret. Sīnēnsēs...
Luēs corōnāria in Britanniā victa Fere omnia ad publicam salūtem tuendam in Britanniā ēdicta subitō sunt sublāta. Nōn iam oportet os pannō tegere, nec litterās habēre quibus liceat theatrum vel deverticulum ingredī, sed vīta ad pristinās normās restituitur. Quae ēdicta, dum...
Terror in Britanniā Diē Sōlis, quō diē Britannī solent mīlitēs commemorāre quī prō patriā periērunt, extrā valētūdinārium fēminīs parturientibus dicātum, Ēmad al-Suēlmīn, vir Iraquiānus trīgintā duōs annōs nātus, pyrobolum dīrūpuit quod sēcum ferēbat in raedā conductīciā quā vehēbātur. Annō bis millēsimō...
Dē rēbus Haitiānīs Americānōrum administer rērum exterārum hortātur ut omnēs Americānī, qui quidem in Haitiā maneant, dē illā terrā fugiant. Nam adeō labefactī videntur magistrātūs, et tantopere pollent latrōnēs, ut lēgēs nihil valēre videāntur. Sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis vinculīs latrōnum...
Dē Haitiā In Haitiā, sēdecim Americānī et ūnus Canadēnsis adhūc captīvī tenentur ā latrōnibus, quī magnum pretium redemptiōnis poscunt. Aliī lātrōnes, quibus dux est Jacobulus Cherizier, hortantur tam Americānōs quam Societātem Omnium Gentium ut lēgātos revocent donec Ariēl Henry, quī priōre...
Dē Haitiā In Haitiā, Americānī et Canadēnsis, quōs latrōnēs cēpērunt, adhūc tenentur captīvī. Aliī latrōnēs prohibent, nē quis Haitiēnsis possit petroleum emere; sed prōmittunt sē discessūrōs sī Ariēl Henry, minister prīmārius, magistrātū sē abdicāverit. Quod etiam petit Jōsēphus Lambert, prīnceps senātūs...
Saab in diciōnem Americānōrum redditus Alexander Saab, praedīvēs mercātor Colombiānus et amīcus ac cōnsiliārius Nīcolāī Mātūrī, tyrannī Venetiolānōrum, abhinc annō ā magistrātibus reīpūblicae Capitis Vīridis in Africā comprehēnsus, in diciōnem et solum Americānōrum est diē Saturnī redditus, ubi reus fiet tabulārum...
Dēclārātiō Kunmingēnsis In Kunming urbe Sīnēnsī necnōn etiam per ordinātra, lēgātī centum gentium cōnsēnsērunt tam ea, quae ē terrā gignuntur, quam animālia quae aut in terrā ambulant aut per caelum volitant aut magnō in marī natant, esse cōnservanda. Nullam tamen mēnsūram...
Hodiē est octāvus diēs mēnsis Octōbris. Novus annus scholasticus incipit Post longum annum solitūdinis, quō scholae non faciē ad faciem, sed per ordinātrī speculum atque, ut ita dicāmus, in aenigmate, docēbantur, tandem aliquando studiōrum Ūniversitas est redintegrāta et pleraeque scholae autumnālēs vīvā...
Iōnathas Pollard trānsfuga Iōnathas Pollard, speculātor quī annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō sextō cōnfessus est sē Americam prōdidisse et secrēta sibi reīpūblicae fidē mandāta, inter quae fontēs et methodī speculandī erant, Isrāēlītīs et aliīs trādidisse, modo in Isrāēl trānsfūgit. Nōn enim vinculīs...
Vastātiō Nasburgēnsis Diē nātālī Christī, Nasburgī in Tennēsiā cīvitāte domuncula autocīnētica reperta est unde vox ēlectronicē ēmissa monēbāt ut omnēs aufugerent; deinde post quartam hōrae partem raeda sē dīrūpit et partem mediae urbis vastāvit. Vehiculum statūtum erat iuxtā aedificium ubi societas...
Hodiē est septimus diēs mēnsis Decembris, dies nigrō lapillō numerandus, cum hōc diē abhinc annōs ūndeoctōginta imperium Iāpōnicum ex inopīnātō impetum in Portum Margarītārum fēcerit. Ūnae Sīnae, ūnum systēma Hongcongiae, omnēs senātōrēs factiōnis populāris, quae Sīnēnsium tyrannidī opposita erat, sē honōribus omnibus...
Suffrāgia feruntur, Terror Vindobōnēnsis, Clandestīnum proelium in Nigeriā gestum.
Nova iudex; Terror in Galliā; Turcia et Graecia mōtae; Sūdānia pācem prōmōvet; Scholae interdictae.
Praeses Chirgisiae mūnere sē abdicat; Salvātor Centumfocēnsis Cepēda comprehēnsus; Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīscere pergit; Susanna Marin seclūsa.
Praeses Americānus novō morbō corōnātō affectus; Armeniī et Atropatēnī bellum gerunt; Shinzō Ābē sē magistrātū abdicat; Gallī animālia tuentur.
Comitia in Americā habenda; Russī vaccīnum inveniunt; Pax inter Isrāēlītās et Confederātās Phȳlarchiās Arabicās; Persicum petroleum ab Americānīs captum; Turcae et Graecī et Gallī; Ruthēnī Albī in tyrannum reclāmant; Mexicānī monent nē cibī īnsalūbrēs emantur.
Itinera in Mexicum nōn facienda; Carola Lam interdicta, Jacobus Lai comprehēnsus; Tumultūs Bērȳtiī; Comitia in Bielorussiā habita; Clādēs āeria in Indiā; Iōhannes Carolus exul.