Praesidens Donald Trump nuntiavit se pactum nucleare cum Irania factum non servaturum esse. Quam ob rem sanctiones Iraniae impositas restitutum iri. ”Pactione sublata”, inquit, ”prohibetur, ne apparatio armorum nuclearium in Oriente Proximo acceleretur”. Idem dixit se sperare fore, ut una cum civitatibus sociis rationem inveniret, cuius ope discrimen´Iranianum solveretur.
(Reijo Pitkäranta)
Putin quartum praesidens
Nonis Maiis (7.5.) Vladimir Putin quartum praesidens Russiae factus est, cum iuramentum officii meridie in Cremlino dedit. Oratione habita censuit Russis summo studio id agendum esse, ut oeconomia patriae et qualitas vitae civium meliores redderentur. Paucis diebus ante inaugurationem mille sescenti fere homines praesidenti Putin adversantes Moscuae et in aliis Russiae locis deprehensi sunt.
(Reijo Pitkäranta)
De epidemia morbillorum
Epidemia morbillorum in Europa apud populum non vaccinatum grassatur. Ex statisticis apparet in Romania his duobus annis plus undecim milia hominum morbo affecta esse. In Graecia duo milia et in Italia quinque milia casuum nuperrime reperta sunt. Contagioni expositi sunt praecipue zingari, quia perpauci ex eis vaccinationem contra morbillos habent.
(Saara Honkanen)
De Academia Suetiae
Collegium Academiae Suetiae decrevit, ne praemium Nobelianum litteraturae hoc anno distribueretur. Inde fit, ut anno bismillesimo undevicesimo (2019) illud praemium bis detur. In causa dilationis sunt multa scandala, propter quae fides et auctoritas eius academiae in dubium vocatae sunt.
(Reijo Pitkäranta)
De conventu Latino
Septimana vergente societas nomine Academia Latinitati Fovendae (ALF) conventum annuum Romae celebravit. Argumentum principale erat lexicographia, quam ob rem socii Finni auditoribus de Nuntiis Latinis narraverunt necnon Lexicon neolatinum in Finlandia hoc anno editum proposuerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Aër in Finlandia purus
Qualitas aëris in Finlandia omnium optima est, ut ex investigatione ab Ordine sanitatis mundi (WHO) nuper facta patet. Copia enim particularum minimarum pro singulis metris cubicis apud nos minor est quam usquam alibi. Eadem fere puritate sunt Estonia, Suetia, Canada, cum rerum condicio in Quataria pessima sit.
(Reijo Pitkäranta)
Petra Olli victrix
In urbe Russiae nomine Kaspijsk certamina de principatu luctandi Europaeo instituta sunt. In serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum nomismate aureo potita est Petra Olli, athleta Finlandensis viginti trium annorum. Adversaria eius, quam in luctatione finali duobus punctis superavit, erat Elis Manolova, femina ex Azerbaigiania oriunda.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 11.5.2018