Archaeologi in fundo Ponti Euxini navem mercatoriam antiquissimam reppererunt, quae ex investigatione carbonica iam ante duo milia quadringentos annos aedificata est. Similes naves antea tantum ex picturis vasorum antiquorum notae erant. Illa navis et merces, quas portabat, suo loco in profunditate restant. Tantum particula ad investigationes faciendas deportata est. Grex archaeologorum duo milia chiliometra quadrata de fundo Ponti Euxini investigavit et inter tres annos sexaginta naves fractas invenit, in his illam navem Graecam, quae illaesa manserat. In photographematis factis apparent inter alia arbor mali, transtra remigiumque. Cum aqua in imo mari oxygenio careat, partes navis ligneae per saecula prope integrae conservatae sunt. In investigatione, cui Universitas Southamptoniensis et Academia Scientifica Bulgarica intererant, fundus Ponti Euxini novissimis apparatibus photographicis in profunditate plus duorum chiliometrorum photographari potuit.
Oleg Sentsov a Parlamento Europaeo praemiatus
Parlamentum Europaeum praemium Saharovianum Ucraino Oleg Sentsov tribuit, qui in paeninsula Jamal Sibiriae septentrionalis incarceratus est. Illud praemium, quod valet quinquaginta milia euronum, homini de iuribus humanis et de libertate sententiarum bene merito quotannis datur. Sentsov, quem Russia civem suum habet, de terrorismo a Russis accusatus est.
Aeriportus maximus apud Constantinopolim perficietur
Novus aeriportus, qui in ora Ponti Euxini apud Constantinopolim perficietur, futurus est maximus orbis terrarum. Initio per illum nonagenae miliones viatorum quotannis transibunt, sed propositum est, ut operibus perfectis sint ducentenae miliones. Tum singula aeroplana intervallis quindenarum secundarum illuc descendere aut inde ascendere poterunt.
Natalitas apud Finnos minima
Natalitas in Finnia hoc anno minor fuit quam umquam post annum millesimum nongentesimum (1900), ex quo statistica natorum componi coepta est. Primis decem huius anni mensibus triginta sex milia centum septuaginta sex (36.176) infantes nati sunt, scilicet duobus milibus pauciores quam eisdem mensibus anno ante. Una ex causis natalitatis decrescentis est, quod voluntaria orbitas liberorum crebrescit. Altera, quod coniuges, qui liberos volunt, eos tarde parare incipiunt. Sed fecunditas feminarum post aetatem triginta quinque annorum rapide minuit, etsi sunt differentiae individuales. Praeterea natalitatem morantur causae oeconomicae: inopia quaestus, parva stipendia, incertitudo generalis.
Expositio cattorum universalis 27.-28.10.
Expositio cattorum universalis septimana vergente (27-28.10.) Tammerforsiae (vulgo Tampere), in urbe Finniae, instituta est. Expositi erant plus mille quingenti catti, qui ex viginti septem terris cum possessoribus aut curatoribus venerant. Genera, in quibus de titulo pulcherrimi et electissimi catti certabatur, erant quadraginta septem.
Tuomo Pekkanen