Nuntii Latini

Bellum omnium contra omnes

02.23.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Bellum in Syria paene septem annos geritur. USA et Turcia, membra Natonis, partes inter se adversas sustinent. Intersunt etiam Russia et multae aliae terrae gregesque. Turci mense Ianuario impetus in Syriam susceperunt, quia Curdos, qui confinium septentrionale Syriae tenent, terroristas habent. In Turcia insignis minoritas Curdorum habitat ideoque praesidens Erdogan timet, ne potestas eorum corroboretur. USA autem Curdos sustinet, qui fortiter contra ordinem Isis pugnaverunt. Russia regimen praesidentis Bashar al-Assad adiuvat, sed Turcia eum gradu demovere velit. Al-Assad iam dicitur Curdos contra Turcos pugnantes adiuvare.

Conventus de securitate Monacensis

In conventu de securitate Monacensi de operatione pacis in Ucraina orientali tuendae disputatum est. Sigmar Gabriel, minister a rebus exteris Germaniae, arbitrabatur (17.2.) sanctiones Russiae impositas laxari posse, si de illa operatione conventum esset. Propositum erat, ut tutatores ex eis terris colligerentur, quae membra Natonis non essent. Anders Fogh Rasmussen, pristinus secretarius generalis Natonis, inter illas terras Finniam, Suetiam Austriamque nominaverat. Praesidens Sauli Niinistö, de hac re diurnariis Finlandensibus locutus bellum Ucrainae maximum in Europa problema esse censebat, ad quod solvendum, si fieri posse videretur, Finniam adesse debere.

Estonia saeculum independentiae celebrat

Die vicesimo quarto mensis Februarii (24.2.2018) Res publica Estoniae independentiam centum annorum officialiter celebrat, sed festivitates iam mense Aprili anni superioris (2017) incohatae sunt, quo centum anni ex eo tempore lapsi erant, quo partes ab Estoniensibus habitatae in unum iunctae sunt. Celebratio usque ad diem secundum mensis Februarii anni bis millesimi vicesimi (2.2.2012) continuabitur, qui dies anniversarius centesimus erit pacis Dorpatensis. Lituania independens facta est decem fere diebus ante, Lettonia duabus septimanis post quam Estonia.

Eodem anno (11.11.1918) declaratum est etiam Poloniam limitibus pristinis acceptis conditam esse.

Res periegetica in Finnia crescit

Anno superiore (2017) plures in Finniam periegetae venerunt quam umquam ante, nam res periegetica quattuordecim centesimis (14%) crevit, cum numerus apud Finnos pernoctantium sex miliones et dimidium superavit. Plerique periegetae ex Russia, Germania, Suetia, Britannia, Sinis venerunt. Longe plurimi urbem Helsinki cum regionibus adiacentibus et Lapponiam petiverunt.) Augmentum rei viatoriae est pars progressus globalis, nam oeconomia crescente plures quam antea potestatem peregrinandi habent. In multis locis, quibus viatores in Europa favere solent, nimia hominum frequentia requiem petentibus est iam molesta. Extensione vitae urbanae proximitas naturae atque amplum spatium et silentium periegetas in terras septentrionales attrahunt.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 23.2.2018

More episodes from Nuntii Latini