Nuntii Latini

Bulgaria Unioni praeest

01.19.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Novo anno ineunte praesidatus Unionis Europaeae ad Bulgariam transiit. Sollemnitates inaugurales ibi habitae reclamationibus obscuratae sunt, quibus cives ostenderunt, quantopere actionum virorum politicorum se pigeret. Etiam moderatores Unionis solliciti sunt de criminalitate ordinata, qua Bulgaria vexatur nec non paupertate admodum gravi, qua illa civitas laborat.

(Reijo Pitkäranta)

Tunesia nivibus tecta

Hac hieme tempestates insolitae Tunesienses temptaverunt. Quamquam initium anni calidius erat, quam fieri consuevit, his septimanis pleraque loca Tunesiae nivibus densis obruta sunt. Inter nimbos nivales aquarum agmina de caelo tam acriter ceciderunt, ut diluvia efficerent. Pluit etiam locis desertis, ubi quadraginta annis pluviae omnino defuerant.

(Saara Honkanen)

Madsen caedis accusatur

Inventor Danus nomine Peter Madsen accusatur, quod redactricem Suetam Kim Wall occiderit. Accusator monet de scelere gravissimo agi et flagitat, ut is aut vinculis sempiternis damnetur aut ad curam sanitatis mentis cogatur. Mense Augusto Wall ad navem subaqaneam Madsenii spectandam profecta est, et postea partes corporis eius in mari inventae sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Helsinki emporium maximum

Helsinki, caput Finlandiae, respectu multitudinis viatorum, emporium Europae et totius orbis terrarum frequentissimum evasit. Anno enim proximo per portus eius amplius duodecim miliones hominum transierunt. Causa principalis eius rei videtur esse, quod magna pars itinerantium per Helsinkium viam in urbem Tallinnam facit.

(Reijo Pitkäranta)

Z. Topelius celebratur

Die Dominico (14.1.) ducenti anni acti erant, cum Zacharias Topelius, unus e viris in historia Finlandiae maximis, natus est. Is non solum scriptor subtilissimus variarum rerum historicarum erat, sed etiam diurnarius praestantissimus. Libris et scriptis editis effecit, ut in animis civium sensus patriae nasceretur et illi intellegerent, quam amoena esset terra Finlandia.

(Reijo Pitkäranta)

Pandae e Sinis venerunt

Ailuropoda melanoleuca est appellatio scientifica animalis urso similis, quod nomine pandae notum est. Die Iovis (18.1.) meridie e Sinis duo pandae Helsinkium advecti sunt, ut inter praesidentes Sauli Niinistö et Xi Jinping anno ante convenerat. Inde illi advenae iter in viridarium oppidi Ähtäri continuaverunt, ubi posterius in omnium conspectu erunt.

(Reijo Pitkäranta)

Novus ordo naturae

In Finlandia novus ordo conditus est, qui naturae intactae defendendae operam navat. Fautores inter alia id agere volunt, ut magna animalia in naturam nostram restituantur. Censent vel bisontem Europaeum et equum silvaticum, nisi ab homine tota Europa expulsi essent, etiam hodie in silvis nostris futuros fuisse.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 19.1.2018

More episodes from Nuntii Latini