Musaeolum

Caesaris De Bello Gallico - Liber Sextus - Capitula 11-20

08.20.2018 - By Corrado RussoPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Liber Sextus - Capitula 11-20 Index rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 11-12: Caesar decernit mores Gallorum atque Germanorum exponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus sed paene etiam in singulis domibus sunt duae factiones. Ante adventum Caesaris Haedui et Sequani fuerunt principes factiones; post adventum eius Haedui sunt longe principes et Remi secundum locum obtinent. Capitula 13: Duo sunt genera hominum nobilium in Gallia, druidum et equitum. Druides rebus divinis intersunt et fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt.  Capitulum 14-15: Druides novi multos annos in disciplina permanent ut magnum numerum versuum sacrorum ediscant. Multa de rerum natura disputant et iuventuti tradunt. Alterum genus nobilium est equitum; hi sunt bellatores. Capitulum 16-17: Omnis natio Gallorum admodum dedita est religionibus; multas victimas, nonnumquam etiam humanas, immolant atque mactant. Deos multos et plerosque Romanis deis similes colunt. Capitulum 18-20: Galli dicunt se ab Plutone prognatos esse. Viri in uxores sicut in liberos vitae necisque habent potestatem. Funera Gallorum sunt magnifica et sumptuosa. Civitates Gallicae quae bene gubernantur interdicunt civibus rumores cum aliis civibus communicare. Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam. Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50).  Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est. In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit. Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur.  Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium Harper et Tollman 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am): Editio In Usum Delphini 3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta Editio primi libri lectu facilior

More episodes from Musaeolum