Musaeolum

Caesaris De Bello Gallico - Liber Sextus - Capitula 29-43

08.26.2018 - By Corrado RussoPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Liber Sextus - Capitula 29-43 Index rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 29-31: Caesar, postquam Seuvos sese in silvas recepisse comperit, constitituit non progredi longius in Germania. Praesidio apud pontem relicto iterum ad bellum Ambiorigis proficiscitur. Ambiorix forte et casu mortem effugit atque copiae eius (Eburones) se in paludibus, silvis, insulis occultant. Capitulum 32-34: Caesar copiis suis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum in castello cui nomen est Aduatucum relinquit. Quintus Tullius Cicero huic castello praeest cum una legione. Caesar, Labienus, Treboniusque diversi in varias partes proficiscuntur ut Ambiorigem et copias eius inveniant. Constituunt reverti ad Aduatucum post diem septimum. Caesar etiam, ut Gallorum vita potius quam vita suorum militum in silvis periclitetur, ad finitimas civitates nuntios dimittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Capitulum 35-40: Nuntii Caesaris de Eburonibus diripiendis ad Germanos quosdam qui vocantur Sugambri perveniunt. Sugambri igitur spe praedae invitati Rhenum transeunt et agros Eboronum populantur. Hoc autem facto constituunt ire Aduatucam et oppugnare Romanos. Celeriter in castra Romana irrumpere conantur; Romani eos repellere vix possunt sed tandem, aliquot militibus Romanis interfectis, Germani oppugnatione desistunt.  Capitulum 41-43: Germani trans Rhenum sese recipiunt. Caesar ad castra Romana revertitur atque iterum ad vexandos hostes proficiscitur. Ambiorigem invenire non potest sed omnes vicos atque aedificia Eburonum vastat atque incendit. Denique concilio habito atque legionibus in hibernis collocatis in Italiam proficiscitur. Quaedam de Bello Gallico deque libro sexto generatim Haud necessarium videtur ut multum scribam de libro qui Commentarii de Bello Gallico sive Bellum Gallicum inscribitur, quippe qui fere omnibus hominibus etiam rerum antiquarum imperitis iam diu notissimus sit. Itaque quam brevissime potero capita rerum tantum leviter perstringam. Patet hoc opus constare ex commentariis quos Gaius Iulius Caesar, illustrissimus omnium Romanorum scripsit de bello quod in Gallia gessit ab anno duodesexagesimo a.C.n usque ad annum quinquagesimum (h.e. 58 - 50).  Totum opus divisum est in octo libros sive volumina quorum tamen octavus non ab Caesare ipso sed ab Aulo Hirtio conscriptus est. In hoc sexto libro, Caesar motum Galliae expectans copias suas auget, varias civitates Gallicas subigit, Gallum quendam nomine Ambiorigem, qui anno proximo castra Romana quaedam obsedit multosque milites Romanos perfidiose trucidavit, persequitur. Hac de causa et ne saepius Germani rebus Romanis obsistant Caesar iterum Rhenum transit. Inde medulla libri constat ex comparatione Gallorum et Germanorum, praesertim quod pertinet ad mores, instituta, religionem. Accedit etiam brevis descriptio cuiusdam maximae silvae in finibus Germaniae in qua multa et mirabilia animilia habitare dicuntur.  Denique Caesar revertitur et in Gallos quosdam qui Eburones appellantur contendit, copiis Romanis divisis et Quinto Tullio Cicerone cum aliquot militibus relicto in castello qui vocatur Aduatuca. Cum Eburones in omnes partes dispersi sint, nuntios Caesar ad finitimas civitates demittit atque evocat eos ad diripiendos Eburones. Quo nuntio audito, Germani quidam qui Sugambri vocantur Rhenum transeunt; Eburones aliquot excipiunt; castellum Ciceronis obsident et fere expugnant; expugnatione desperata discedunt. Denique Ambiorige nusquam invento, agris autem finibusque eius regionis vastatis, Caesar legiones in hibernis collocat et in Italiam proficiscitur. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles, quarum exstat fere infinitus numerus in rete universali si animus tales conquirere atque invenire tulerit. Editiones Utiles 1) Editio Totius Operis ab Harper et Tollman Confecta In hac editione quodque verbum typis crassioribus (ut ita dicam) excussum est cum primum apparet, eo consilio ut lector possit statim cognoscere in quaque pagina quae vocabula debeant esse sibi incognita quaeque nota Multae etiam insunt notae Anglice perscriptae, chartae geographicae, imagines variarum rerum Ad calcem inveniuntur indices varii atque proprium lexicon sive dictionarium Harper et Tollman 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (sextus liber incipit circa paginam 220am): Editio In Usum Delphini 3) Editio Totius Operis ab Allen, Greenough, D'Ooge, Daniell Confecta Editio primi libri lectu facilior

More episodes from Musaeolum