Nuntii Latini

Cedes diurnarii Khashoggi

10.26.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Praesidens Turciae Recep Tayyip Erdogan ait diurnarium Saudianum Jamal Khashoggi in sede diplomatica, quam Arabes Saudiani Constantinopoli habent, crudeliter occisum esse. Scelus diligentissime praecogitatum et e causis politicis commissum esse. Iam ante homicidium postridie Kalendas Octobres factum ex Arabia Saudiana emissarios Constantinopolim venisse, qui locum ad corpus abscondendum idoneum quaererent.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Trum nuntiaverit

Praesidens Donald Trump nuntiavit se pactum, quod missilia nuclearia mediae distantiae vetaret, non iam servaturum esse. Neque hoc decretum miraris, si respicis iam quattuor fere annos esse, cum Americani Russos de illa pactione violata accusant. Dicunt Russos novum genus missilium circumvagantium a terra emittendorum fabricatos esse.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Theresa May dixerit

Non iam multum abest, quin consultationes de Brexit sive de excessu Britanniae ex Unione Europaea ad finem perductae sint. Hunc nuntium dedit Theresa May, prima ministra Britanniae, quae a suis iam accusabatur, quod Unioni Europaeae nimias concessiones fecisset. Eadem negavit propositum de confinio Irlandiae factum approbari posse.

(Reijo Pitkäranta)

Pons maritimus longissimus

Die Martis (23.10.) in Mari Sinensi pons maritimus omnium longissimus commeatui publico apertus est. Caerimoniae inaugurali praefuit praesidens Sinarum Xi Jingping. Illo ponte quinquaginta quinque chiliometra longo Honcongum et Macaum inter se et cum continenti Sinensi coniunguntur. Quod opus maximum anno bis millesimo nono (2009 susceptum est.

(Reijo Pitkäranta)

Museum artis Amos Rex

Museum artis nomine Amos Rex in media urbe Helsinki inauguratum est. Ibi opera artis tam modernae quam culturarum antiquarum proponuntur. In museo loca expositionis varia et officina artis puerorum iuvenumque insunt. In cinemate eventus diversarum artium festaque cinematographica parantur, et in finibus septimanae pelliculae emittuntur.

(Satu Tuominen)

Chorus Esboënsis victor

Venetiis, in urbe Italiae, certamen cantus choralis puerorum a Claudio Monteverdi appellatum institutum est. Huic certationi duodecim chori e diversis terris oriundi intererant. Victoriam reportavit chorus Finlandensis nomine CandoMini, cuius domicilium in urbe Esboa est. Nec solum in serie puerorum, sed etiam in toto certamine primo loco positus est.

(Reijo Pitkäranta)

De animalibus deliciis

Progressus artis veterinariae effecit, ut morbi animalium familiarium cum bono successu curarentur. Agitur vel de cancris et glaucomatis felium et canum sanandis et de prothesibus iis applicandis. Possessores animalium domesticorum etiam magnam pecuniam veterinariis solvere volunt, dummodo illas delicias in sanitatem restituant.

(Reijo Pitkäranta)

More episodes from Nuntii Latini