Musaeolum

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 74-95

09.09.2018 - By Corrado RussoPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 74-95 Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 74 - 79: Scaevola dubitat num quis existere possit qui facultatem ornatissime dicendi adeptus etiam ceteras omnes artes et doctrinas complectatur; praesertim cum Crassus ipse (qui omnium opinione sit optimus orator) neget se id consecutum esse. Crassus respondet se numquam vacavisse aliis rebus discendis propter sua negotia in foro et iudiciis; hominem autem existere posse in futurum qui non modo tam bene dicat quam ipse, sed etiam illa alia discere et cognoscere possit quibus sibi non contigerit operam dare propter nimias occupationes. Capitula 80-95: Antonius sententiam Crassi laudans nihilominus dicit id perdifficile esse ut orator omnium rerum atque artium rationem comprehendat.  Antonius porro describit disputationem quam audiverat Athenis inter philosophos de officio et de ratione oratoris: Menedemus proposuit quandam prudentiam esse constituendarum et regendarum rerum publicarum, quam orator possit sine philosopia adipisci. Charmadas negavit quemquam posse facultatem dicendi adsequi nisi qui philosophorum inventa didicisset; Menedemus contra dixit Demosthenem optime et callide dixisse, quamquam orator fuisset non philosophus. Charmadas respondit Demosthenem aut id ingenio potuisse aut propterea quod discipulus fuisset Platonis. Antonio Charmadas etiam visus est probare nullam esse artem neque artificium dicendi: nullos rhetores qui artem dicendi profiterentur umquam ipsos disertos fuisse et contra multos bonos oratores exstitisse qui tamen numquam operam studiis rhetoricis dedissent. Antonius tum hac opinione adductus scripsit libellum in quo statuit disertos homines multos esse, nullos tamen vere eloquentes; nam secundum eius opinionem diserti sunt qui possunt satis acute et dilucide dicere, eloquentes vero qui, omnia quae ad dicendum pertinent memoria continentes, magnificius et mirabilius dicant de qualibet re. Antonius dicit talem oratorem vere eloquentem nondum exstitisse sed fortasse aliquando futurum esse. Quaedam de toto opere deque libro primo generatim Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos.  Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit. Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles. Editiones Utiles 1) Editio Loebensis: LOEBENSIS 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am): IN USUM DELPHINI

More episodes from Musaeolum