Musaeolum

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 250-265

10.11.2018 - By Corrado RussoPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Ciceronis De Oratore - Liber Primus - Capitula 250-265 Brevis descriptio earum rerum quae geruntur in his capitulis: Capitula 250-255: Antonius confitetur scientiam iuris civilis posse aliquantum oratori prodesse; admonet autem multa et magna et difficilia esse ea quae vere sunt oratori necessaria, qua de causa non vult industriam oratoris in plura studia (minus necessaria, ut ius civile) distrahere. Capitula 256-261: Reliqua vero studia quae Crassus oratori imposuerat (h.e. historia, prudentia iuris publici, e.q.s.) etiam si adiuvant oratorem, non sunt necessario comprehendenda multumque temporis requirunt. Ergo secundum Antonii senentiam orator est is qui accommodate ad persuadendum potest dicere; qui non debet in omnibus studiis versari sed potius in hoc uno opere (sc. dicendi in foro ac iudiciis) tempus omne suum conferre. Capitula 262-265: Crassus petit ab Antonio ut, quoniam totum munus oratoris angustiis finibus circumdederit, exponat tandem praecepta atque propria officia oratoris; sed hunc sermonem in posterum diem differt. Scaevola invitus domum discedens salse ac comiter Antonium vellicat. Quaedam de toto opere deque libro primo generatim Liber cui index est De Oratore scriptus est a Marco Tullio Cicerone anno quinquagesimo quinto a.C.n. (h.e. 55). Materies quae agitur est ars bene dicendi sive ars oratoris; ut hanc materiem (de qua antea iuvenis in libro qui inscribitur De Inventione disseruerat) elegantius atque magis philosophice tractaret, Cicero non aride praecepta atque exercitationes artis proposuit sed potius colloqium effinxit in quo Romani eloquentissimi (in primis Marcus Licinius Crassus et Marcus Antonius ille orator) inter se de omni ratione dicendi disputant atque colloquuntur. Hic liber iam diu numeratur in optimis quos hic optimus scriptor et orator Romanus umquam in lucem edidit. Erat etiam inter primos libros tempore renatarum artium typis excussos.  Totum opus divisum est in tres libros sive volumina. In hoc primo libro, Cicero primum fratri suo Quinto librum mittit sive dedicat, deinde argumentum libri atque res agendas adumbrat; dicit se repetiturum (h.e. quasi ex memoria narraturum) sermonem quem ipse non auribus suis audiverit sed quem amicus suus Gauius Aurelius Cotta (qui erat unus ex participibus eius sermonis) sibi narraverit. Sermo habetur anno nonagesimo primo a.C.n (h.e. 91); inter varias rei publicae controversias Lucius Licinius Crassus villam suam Tusculi sitam animi causa petit atque aliquot amicos ibi hospitio excipit, inter quos Quintus Mucius Scaevola ille augur, Marcus Antonius orator, Publius Sulpicius Rufus. Dum omnes otio fruuntur, Crassus sermonem de studio dicendi infert. Infra in hac pagina invenientur nexus ad paucas editiones utiles. Editiones Utiles 1) Editio Loebensis: LOEBENSIS 2) Editio Totius Operis in Usum Delphini (primus liber De Oratore incipit circa paginam 800am): IN USUM DELPHINI

More episodes from Musaeolum