Nuntii Latini

Comitia Finniae parlamentaria

04.19.2019 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40) delegatis acceptis Finnos fundamentales, qui undequadraginta (39) ceperunt, duabus centesimae decimis suffragiorum superavisse. Tertium locum ceperunt Conservativi (37 delegati), quos sequuntur Factio centralis (31), Prasini (20), Foederatio sinistra (16), Factio popularis Suetica (10), Democratae Christiani (5) ceterique minores. Maximam cladem accepit Factio centralis, quae, cum in priore parlamento undequinquaginta delegatos habuisset, in novo tantum unum et triginta habebit. Eventus comitiorum ostendit campum politicum in Finnia mutatum esse. Iam non sunt tres factiones ceteris superiores sed tres vel etiam quinque admodum magnae factiones et multae minores. Partes centesimae suffragiorum et Socio-democratis et Finnis fundamentalibus et Conservativis datae sunt prope aequales (17,7 – 17,5 – 17%).

Novum regimen componere difficile

Apud Finnos mos est, ut comitiis parlamentariis factis praeses maximae factionis regimen componere conetur. Quod munus nunc pertinet ad praesidem socio-democratarum, qui est Antti Rinne. At ille, sicut et praeses conservativorum Petteri Orpo, ante comitia dixit se cum Finnis fundamentalibus et praeside eorum Jussi Halla-aho vix cooperari posse.

Pars feminarum in novo parlamento aucta

In novum parlamentum plures feminae creatae sunt quam umquam ante. Numerus earum est quattuor et nonaginta (94), quae sunt quadraginta septem centesimae (47%). Ex viginti delegatis prasinorum feminae sunt septendecim, ex quadraginta delegatis Socio-democratarum viginti tres. Inter feminas creatas praeses Foederationis sinistrae Li Andersson viginti quattuor milibus suffragiorum excellit.

Certamen finale hoccei glacialis feminarum

Dominica palmarum in stadio Esboensi certamen finale ludorum mundanorum hoccei glacialis feminarum inter USA et Finniam factum est. Cum feminae Finniae retibus duo ad unum (2-1) superiores factae essent, arbitri recens rete illarum reiecerunt. Plerique hoccei glacialis periti censent victoriam a feminis Finnis inique raptam esse.

Incendium in Notre Dame

In Notre Dame, ecclesia cathedrali Parisiensi, sero die Lunae (15.4.) saevum incendium ortum est. Tectum et turris altissima in eo aedificata corruerunt. Notre Dame, cathedralis plus octingentorum quinquaginta annorum, cor historiae et culturae Parisiensis habetur. Incendium ex laboribus tecti renovandi ortum esse aestimatur. Siphonarii circiter quingenti ignem coercebant et opera artis, quae plurima intra ecclesiam erant, tutabantur. Die Martis flamma et fumus iam non videbantur. Praesidens Emmanuel Macron pollicitus est ecclesiam Notre Dame in pristinum statum restitutum iri. Multae societates et homines privati auxilium ad sumptus renovationis iam promiserunt.

(Tuomo Pekkanen)

More episodes from Nuntii Latini