Nuntii Latini

Comitia in Hispania praematura

02.22.2019 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Pedro Sanchez, minister primarius Hispaniae, nuntiavit comitia parlamentaria praematura exeunte mense Aprili futura esse. Regimen socialistarum, quod tantum octo menses potestatem apud Hispanos habuit, intra quattuor annos iam tertia coalitio fuit. Dispensatio regiminis oeconomica in parlamento reiecta est, cum partes Catalonienses eam non sustinerent. Cataloniensibus non suppetebat, quod Sanchez pedetemptim cum eis consultare conabatur, sed Quim Torra, dux regionis, flagitavit, ut in colloquiis autonomia Cataloniae tractaretur. Id Sanchez accipere noluit.

Praeterea Catalonienses aegre ferebant, quod ducibus eorum, qui independentiam Cataloniae agebant, crimen seditionis in iudicio illatum est.

Trump statum necssitatis declaravit

Praesidens Donald Trump, postquam se statum necessitatis declaraturum esse diu minitatus est, denique (15.2.) rem exsecutus est. Causa necessitatis interposita ille pecunias ministeriorum et defensionis et aerarii publici ad murum contra Mexicum aedificandum transferre conatur. Consilium praesidentis animos tam republicanorum quam democratarum sollicitat. Ex constitutione Americanorum pecuniae publicae tantum ad res a legiferis definitas adhiberi possunt. Praesidens autem ad publicam dispensionem oeconomicam potestatem non habet – nisi necessitate urgente. Itaque declaratio praesidentis institutiones democratiae Americanae labefactat. Veri similiter legalitas declarationis praesidentis in iudicio examinabitur.

El Chapo in iudicio

Joaquín Guzmán, Mexicanus dominus drogarum et pristinus dux chartelli Sinaloa, vulgo ”El Chapo” (”salaputium”) appellatus, in iudicio Brooklinensi reus omnium criminum, quibus accusabatur, compertus est. Inter viginti quinque annos centum quinquaginta quinque tonnas cocaini ex Mexico in USA furtim importandas curavisse dicitur.

Applicatio telephonica feminas custodit

Ordines iuribus humanis defendendis atque politici Americani applicationem telephonicam reprehenderunt, qua viri in Arabia Saudiana feminas earumque motus melius quam ante sequi possunt. Regimen autem Saudianum asseverat illam applicationem tantum ad servitia electronica expedienda spectare, exempli gratia ad syngraphos visaque petenda.

Ursi maritimi in Nova Semlia famelici tumultuantur

In Nova Semlia, quae ex duabus insulis in Mari Glaciali Arctico positis constat, greges famelici ursorum maritimorum cibum quaerentes etiam in domos incolarum penetrare coeperunt. Homines timent neque parentes filios in scholam mittere audent. Cibus principalis ursorum maritimorum est phoca, quae glaciariis arcticis decrescentibus difficilius captatur.

Mare Mortuum arescit

Mare Mortuum, quod est inter Iordaniam et Israelem, quadringentis triginta metris infra superficiem maris iacet. Aquam ex flumine Iordane accipit sed emissarium non habet. Propter nimium aquae usum et evaporationem siccitate auctam superficies eius quotannis circiter metrum descendit et ante annum bis millesimum quinquagesimum omnino disparere aestimatur.

Tuomo Pekkanen

More episodes from Nuntii Latini