Commissio Europaea suadet, ut hora aestiva absistatur neque horologia bis in anno mutentur. Cum
de hora mutanda interrogatio publica in Unione Europaea facta esset, octoginta quattuor centesimae
(84%) ex eis, qui responderunt, censebant morem hodiernum horae mutandae deponendum esse.
Numerus respondentium erat quattuor miliones sescenta milia. Ex Finnis sententiam rogatis
nonaginta quinque centesimae (95%) horam aestivam reicere volebant. Hora aestiva in Europa
ultimo die Dominico mensis Martii incipit et ultimo Dominico die Octobris in hiemalem mutatur.
Apud Finnos hora aestiva primum suscepta est mense Martio anno millesimo nongentesimo
octogesimo primo (1981).
Malum et minus malum
Praesidens Donald Trump monuit se posse efficere, ut USA ex Ordine mundi commerciali (WTO)
separaretur. Iam antea lamentatus est Americanos in commercio internationali inique tractari, idque
Ordine mundi commerciali permittente fieri. Unionem Europaeam esse paene tam malam quam
essent Sinae, tantum minorem.
Meschita feminarum Hafniae condita
Plerumque in meschitis, quae sunt templa religionis Islamicae, caerimoniis sacris viri praesunt.
Hafniae autem, in urbe capite Danorum, est meschita, in qua tantum feminae orationes moderantur.
Illam ante duos annos Sherin Khankan condidit, filia matris Finlandensis et patris Syrii. Sherin
Khankan sociologiae religiosae et imprimis religioni Islamicae studuit. Dicit sibi claruisse feminas
septimo saeculo, aetate profetae Mohammed, munere magistrarum, militum, imamorum functas
esse. Sed alium chalifam, nomine Omar, vetuisse, ne ita fieret, et musulmanos potius chalifam
quam prophetam secutos esse.
Damna pulmonum diaeta parantur
Pulmones hominis iam aetate triginta fere annorum attenuari incipiunt, sed quam cito attenuatio
procedat, de valetudine hominis pendet. Maxima damna facit fumificatio tabaci, quae causa
principalis est stenoseos pulmonum. Ordo mundi sanitarius (WHO) aestimat pulmonum stenosi plus
trinas hominum miliones singulis annis perire. Stenosim, sicut alios morbos, imprimis incolas
terrarum egentiorum necare. Investigatio in universitate Americana Johns Hopkins facta ostendit
damna pulmonum diaeta posse attenuari et deminui: defectionem et attenuationem actionis
pulmonum lentiorem quam aliis esse eis, qui multum lycopersicorum et fructuum recentium
comederent.
Museum nationale Brasiliae incendio deletum
Museum nationale urbis Rio de Janeiro incendio deletum est. Aliquantum ex rebus ibi
conservatis, quae plus viginti miliones numerantur, salvari potuit. Erat unum ex
maximis museis historiae naturalis et anthropologiae, idemque vetustissimum institutum
scientificum Brasiliae, quod etiam bibliothecam quingentorum fere milium librorum
habebat.
Tuomo Pekkanen.