Copiae speciales Russiae die Dominico (25.11.) tres naves Ucrainae occupaverunt, quae ex Ponto Euxino in mare Asoviense per Bosporum Cimmerium sive fretum Kerts tendebant. Russi autumant illas naves in suas aquas nationales penetravisse. Ucraini autem negant naves ipsorum quicquam illiciti fecisse. Parlamentum Ucrainae in partes Ucrainae, quae sunt prope Russiam, statum extraordinarium declaravit. Americani in Consilio securitatis Russos de conflictu accusaverunt. Praesidens Donald Trump de responsalitate Europaeorum monuit. Jens Stoltenberg, secretarius generalis Natonis, a Russia flagitavit, ut naves occupatas cum nautis Ucrainae redderet.
Pactio de exitu Britanniae a moderatoribus Pactum probata
Moderatores Unionis Europaeae die Dominico (25.11.) Bruxellis brevi conventu habito pactum de exitu Britanniae comprobaverunt. Postea pactum in parlamento Britanniae tractabitur. Moderatores Europaei unanimiter censebant pactum esse tam bonum quam esse posset. Debet autem a parlamento Britanniae accipi, antequam europarlamentum de illo suffragabitur.
Reclamationes Parisiis tumultuosi
Reclamationes contra pretia combustibilium et politicam regiminis oeconomicam apud Francos in tumultus vehementes versae sunt. Reclamatores flavis colobis induti vias Parisienses passim occluserunt et receptoria purgamentorum cremaverunt. Aderant tria milia custodum publicorum, qui turbas tumultuantes iaculatris aquaticis et gaso lacrimifero coercebant. Neque tantum Parisiis sed etiam in variis Franciae partibus homines contra auctos sumptus victuales et vectigal combustibilium reclamitaverunt. Motus reclamationis ducem non habet neque de partibus politicis aut societatibus opificum pendet. Homines iusto iure censent usque maiorem partem redituum in vectigalia solvi et inopiam quaestus non remitti.
Artificia ex Africa deportata redduntur
Praesidens Emmanuel Macron nuper relationem accepit, qua commendatur, ut artificia et alia materia culturalis inter colonialismum ex Africa deportata in pristinas colonias quam amplissime remittantur. Quo facto cancellaria praesidentis nuntiavit viginti sex artificia ex Francia in rem publicam Beninum (antea Dahomey) redditum iri. In museis et collectionibus Europaeis, praesertim Parisiis et Londinii, etiam nonaginta centesimas ex rebus culturalibus Africanis esse creditur. Nationes occidentales plerumque obstiterunt, ne artificia restituerentur, asseverantes fieri non posse, ut in terris, unde ablata essent, pecuniis deficientibus rite et diligenter curarentur.
Monumentum praesidentis Koivisto inauguratum
Monumentum sepulcrale praesidentis Mauno Koivisto (1923-2017) in sepulcreto Hietaniemi die Dominico (25.11.) inauguratum est. Verba inauguralia fecit praesidens rei publicae Sauli Niinistö, orationem habuit Timo Soini, minister a rebus exteris. Monumentum designavit et fecit artifex Perttu Saksa. Constat ex nigro lapide novem tonnarum, cuius superficies sulcis inauratis decoratur.
Tuomo Pekkanen.