Nuntii Latini

Consilium Arcticum

05.10.2019 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntius ex Irania

Praesidens Iraniae nuntiavit civitatem suam recusare, quominus omnes leges tractatus nuclearis internationalis observaret. Nondum autem aperuit, quo modo Irania illud pactum violatura esset. Americani eundem tractatum iam antea servare desierunt, quod praesidens Donald Trump eum suis noxium habebat. Iraniani etiam flagitaverunt, ut sanctiones sibi impositae leviores redderentur.

(Reijo Pitkäranta)

Oratio imperatoris

Naruhito, imperator novus Iaponiae, cives suos hortatus est, ut cum peregrinis paci gentium conciliandae operam darent. Orationem primam in maeniano palatii Tokiensis multitudine auditorum acclamante habuit. Familia imperatoria nova die Saturni sexies in publicum prodiit. Dies festus inaugurationis mense Octobri agetur.

(Satu Tuominen)

De calamitate aëria

Unus et quadraginta homines vitam amiserunt calamitate aëria, quae die Dominico vesperi in aeriportu Moscuensi accidit. Aeroplanum Russicum, cum iter Murmanskam versus faceret, Moscuam redire coactum est. Ad terram descendens igne correptum est, quo factum est, ut amplius dimidia pars duodeoctoginta vectorum interiret.

(Reijo Pitkäranta)

Leonardo celebratus

Postridie Kalendas Maias (2.5.) quingenti anni acti erant, cum Leonardo da Vinci, artifex et polyhistor celeberrimus Italianus mortuus est. Ad memoriam eius recolendam Ambaciae, in urbe Francogalliae, sollemnitas celebrata est, cui praesidentes Italiae et Francogalliae intererant.

(Reijo Pitkäranta)

Status naturae orbis

Paene quingenti investigatores internationales examinaverunt, qualis esset status naturae orbis terrarum. Relatione illius studii edita existimant condicionem naturae globi terrestris tanta velocitate debilitari, ut saltem tertia pars eius ante annum bis millesimum quinquagesimum pereat. Neque illum interitum solum ad herbas pertinere, sed etiam ad omnia animantium genera.

(Reijo Pitkäranta)

Sationes vernae

Mense Maio ineunte hiems gelida cum nivibus et imbribus in Finlandiam rediit, quo factum est, ut progressus veris paulisper tardaretur. Quae quamvis ita essent, sationes vernae in regionibus terrae meridianis iam ad finem fere sunt adductae. Id inde fit, quod ultimi mensis Aprilis dies ad sementem faciendam agricolis idonei erant.

(Reijo Pitkäranta)

More episodes from Nuntii Latini