06.15.2018 - By Yle Areena
Conventus Singapurae historicus
Praesidens Donald Trump et dux Coreae Septentrionalis Kim Yong-un in insula Sentosa Singapurae
die Martis (12.6.) convenerunt. USA et Corea Septentrionalis relationes diplomaticas non habent et
officialiter in bello sunt. Tractabatur imprimis de bello inter utramque Coream componendo et de
armis nuclearibus in paeninsula Coreana exuendis. Ad conclusionem conventus Trump et Kim
pacto subscripserunt, quo partes, desideria pacis et opulentiae utriusque terrae observantes, ad novas relationes creandas se obstringunt. Corea Septentrionalis se obligat, ut dearmationi nucleari in
paeninsula Coreana operam det. Trump per sponsionem ad securitatem Coreae Septentrionalis se
obstringit.
Austria imamos expellit et meschitas claudit
Austria ordines musulmanicos, qui proposita politica habent, non approbat. Septuaginta imami,
quibus Turcia pecuniam praestat, ex Austria expellentur. Praeterea septem meschitae, de
radicalizzatione musulmanorum accusatae, claudentur. Cancellarius foederalis Sebastian Kurz die
Veneris (8.6.) nuntiavit illa consilia partem esse rationum, quibus ”islamismus politicus”
coerceretur. Quae rationes, ut ait cancellarius foederalis, in lege anno bis millesimo quinto decimo
accepta consistunt. Illa lex vetat, ne communitates religiosae a nationibus peregrinis pecuniam
capiant, et postulat, ut communitates musulmanorum erga societatem civilem Austriacam
consuetudines positivas sustineant.
De methano in Marte reperto
NASA (National Aeronautics and Space Administration) nuperrime (7.6.) nuntiavit se
animadvertisse quantitatem methani in planeta Marte variare. Iam antea constabat methanum in
atmosphaera Martis existere, sed nova res est, quod quantitas eius variis anni temporibus differt.
Investigatores non consentiunt, quae causa sit huius variationis. Methanum potest oriri ex glacie aut
esse originis biologicae. In Tellure maior pars methani, quod est in atmosphaera, oritur ex herbis et
animalibus, sed copia methani etiam in glacie perenni reposita est. Si methanum Martis biologicae
originis esse probaretur, testimonium esset, quod ibi existeret aut exstitisset vita microbica.
Ludi pedifollii mundani 2018
Ludi pedifollii mundani, heri inaugurati, Petropoli et in decem aliis urbibus Russiae fiunt. In
Russiam ad ludos spectandos multae miliones peregrinorum veniunt. Praeterea certamina, numero
sexaginta quattuor, a centenis hominum milionibus per televisionem spectantur. Finale erit die
quinto decimo mensis Iulii (15.7.).
Nuntii Latini usque ad 3.8.2018 intermittuntur
Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo
undenonagesimo (1989) septimanatim emittuntur, propter ferias aestivas usque ad mensem
Augustum intermittuntur. Quae cum ita sint, prima post ferias emissio Latina fiet ante diem tertium
Nonas Augustas sive die tertio mensis Augusti.
Auscultatoribus nuntiorum Latinorum iucundissimas ferias aestivas exoptamus.
(Tuomo Pekkanen)