Nuntii Latini

Coreae Septentrionali auxilium oeconomicum praebetur

05.18.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Si Corea Septentrionalis armis nuclearibus abstiterit, USA et Corea Meridiana ei auxilium oeconomicum dabunt. Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, in paeninsula Coreana primum Kim Yong-un, dictatorem Coreae Septentrionalis, deinde Kang Kyung-whan, ministrum a rebus exteris Coreae Meridianae, convenit.

Adhuc ante paucos menses moderatores Americani et Coreani Septentrionales inter se contumelias dicebant. Nunc autem Pompeo narravit se cum Kim ”bona colloquia” habuisse. Sed tam Pompeo quam Kang affirmabant condicionem auxilii oeconomici esse, quod Corea Septentrionalis ”plane, permanenter et probate” armis nuclearibus absisteret.

Israel et Irania in Syria conflixerunt

Postquam Irania copias suas in Syriam induxit, verendum erat, ne Israeliani et Irani confligerent. Neque frustra, nam vigilia Ascensionis (10.5.) copiae Iranianae in stationes Israelis, quae sunt in collibus Golan, circiter viginti missilia miserunt. Israel nuntiavit se pleraque ex eis avertisse neque milites suos damna cepisse. Deinde Israel in complures locos, quos milites Irani tenebant, ictus aerios fecit. Illi impetus ab Israelianis in Syriam facti fuerunt fortissimi post bellum Jom Kippur anno millesimo nongentesimo septuagesimo tertio (1973) confectum. Unio Europaea flagitavit, ut omnes partes in conflictu Israelis et Iraniae moderationem observarent.

Siccitas Keniae in eluviones mutata

Adhuc mense Februario magistratus Keniani et ordines internationales auxilium ad difficultates petiverunt, quas siccitas in Keniam attulisset. Nunc autem causa difficultatum sunt inundationes et morbi, quos aquae diluviales forsitan portant. Siccitas exceptionalis in Africa orientali multos annos duravit.

At mense Martio tempestas in contrariam mutata est. Imbribus factum est, ut viae multarum urbium diluvio cooperirentur et in Kenia multi lacus artificiales aquis complerentur. Primo vere in Kenia ducenta quadraginta quattuor milia (244 000) hominum aquas diluviales fugere coacta sunt. Aquis in urbibus fluctuantibus Nationes Unitae de periculo morborum monuerunt.

Balaena in Sinu Finnico nassa haesit

Sabbato (12.5.) nuntiatum est balaenam in angustissima parte Sinus Finnici nassa piscatorum haerere. Salvatores maritimi ad locum advocati balaenam liberaverunt, quae tamen in propinquitate mansit. Deinde tam prope navigium salvatorum natavit, ut illi reliquias retis, quae in balaena adhuc haerebant, tollere possent. Postea salvatores balaenam in altum mare comitati sunt.

Investigatores censent fieri potuisse, ut balaena ingenite ita se gereret et consulto ad salvatores veniret, cum intellegeret se auxilium accepturam esse. - Erat specie ”Megaptera novaeangliae”, quae in aquis Finniae septentrionalibus bis tantum antea visa est.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 18.5.2018

More episodes from Nuntii Latini