Nuntii Latini

De comitiis congressus

11.09.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Martis (6.11.) in Civitatibus Americae Unitis comitia congressus facta sunt. Congressus Americanus duas cameras continet, quarum inferior ex quadringentis triginta quinque delegatis constat, cum senatus sive camera superior centum senatores habeat. Sententiis computatis apparuit democratas in camera delegatorum superiores evasisse, republicanos autem in senatu victoriam reportavisse.

(Reijo Pitkäranta)

Trump cladem accepit

Fautores utriusque factionis Americanae magna multitudine iure suffragandi usi sunt. Cives enim eodem tempore occasionem habebant aestimandi, quo modo praesidens Donald Trump munus suum gessisset. Ex eventu comitiorum videre licet populum Americanum non velle, ut administratio rei publicae in xenophobia et odio immigrantium posita sit.

(Reijo Pitkäranta)

De rationario Italiae

Ministri civitatum Unionis Europaeae collegas suos Italianos monuerunt, ut rationarium publicum Italiae ad annum proximum praecogitatum rescriberent. In causa esse, quod consilium eorum legibus Unionis oeconomicis repugnaret. Novam dispensationem, in qua pactiones de stabilitate Europae oeconomica serverentur, ante Idus Novembres (13.11.) ad Commissionem Europaeam deferrent.

(Reijo Pitkäranta)

Status novae Caledoniae

Nova Caledonia, quae regio insularis in Oceano Pacifico iacet, etiam posthac pars Francogalliae erit. Suffragio populi die Dominico (4.11.) facto apparuit maiorem incolarum partem (56,4%) velle, ut patria sua cum Francogallia coniuncta maneret neve sui iuris fieret. Studium suffragandi tantum erat, ut paene octoginta centesimae civium ad sententiam ferendam properarent.

(Reijo Pitkäranta)

Commercium animalium

Regimen Sinarum consilium cepit, ut venditio partium tigrium et rhinocerotum in quibusdam casibus permitteretur. Licebit inter alia pulverem ex ossibus eorum confectum ad usum medicinalem offerre, quamvis investigationibus effectus remedii demonstrari non potuerit. Ordo mundi naturae tuendae (WWF) timet, ne consilium cladem immensam animalibus in periculum adductis afferat.

(Saara Honkanen)

De tribus dinosauris

In Argentina reliquiae novae dinosaurorum speciei repertae sunt. Agitur de partibus trium dinosaurorum, quorum unus, cum viveret, duodecim metrorum erat, ceteri duo iuvenculi sex aut septem metra alti. Species inventa ad sauropoda sive ad animalia herbivora longo collo praedita pertinet, quibus maiores beluae in terra numquam fuerunt.

(Reijo Pitkäranta)

Dies Finno-Suetorum

Die Martis (6.11.) in Finlandia cultura et litterae Sueticae celebrabantur, ut quotannis fieri solet. Dies festus eo spectat, ut ius Finno-Suetorum sua lingua utendi recolatur. Est etiam dies memorialis regis Gustavi Adolfi II, qui in Germania bellum gerens postridie Nonas Novembres anno millesimo sescentesimo tricesimo secundo (1632) occisus est.

(Reijo Pitkäranta)

More episodes from Nuntii Latini