Intercapēdinēs Latīnæ

Intercapēdinēs Latīnæ (III): Rediī! Dē cōnsiliīs susceptīs atque suscipiendīs


Listen Later

Salvēte! Ecce tandem acroāma tertium in lūcem ēdō!

Cūrnam tanta fuit mora? Aliquot causās breviter referam, aliquot incepta nūper effecta et mox efficienda ubi partem suscēpī agendam.

Ecce nexūs habētis rērum dē quibus in hōc sermōne loquor:

Pelliculæ quam ōlim dē lūstrātiōnibus mūsēōrum Latīnīs fēcī:
https://www.youtube.com/watch?v=DcRBGI17AM8

Scholārum Posnaniēnsium:
https://scholaaestivaposnaniensis.wordpress.com/2019/02/18/schola-aestiva-posnaniensis-mmxix/

Bīduī Flōrentīnī Latīnitātis Vīvæ:
https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-332-lilivm-2019-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm

Cursim hocc acroāma facere dēbuī, quārē, præter alia nōn tam bene facta… oblītus sum inter magistrōs bīduī Flōrentīnī ipsum rēctōrem cōnsociātiōnis GrecoLatinoVivo referre, Jōhannem Petrum Marchi! Mē pudeat!

Licet mihi respōnsa vestra in Spreaker atque in YouTube legere, ibi colloquī, sed etiam in Twitter:
https://twitter.com/Rodericus

Cavēte Īdūs Mārtiās et bene valēte!

Hocc acroāma prīmum in Spreaker
(https://www.spreaker.com/user/5550644/
il3-de-consiliis-susceptis-atque-suscipiendis) vulgātur, sed etiam in YouTube
(https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk)
et in Spotify et aliīs in locīs invenītur.
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Intercapēdinēs LatīnæBy Rōderīcus Portella