Nuntii Latini

Nuntii Latini

10.07.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Hungari die Dominico (2.10.) demoscopium habuerunt, in quo interrogatum est: "Visne, ut Unio Europaea Hungariae imperat, ut immigratores recipiat, etiam parlamento Hungariae non probante?" Duodecentum centesimae (98%) suffragantium ratae immigratorum parti obstiterunt. Cum autem pauciores quam dimidia pars (43,9%) ex civibus suffragium habentibus ad urnas venerint, eventus legalis non habetur.

Mapalia apud Caletum demoliuntur

Apud Caletum (vulgo Calais) est campus immigrantium, ubi septem vel etiam decem milia hominum in tuguriis aut mapalibus habitant. Maior pars eorum exspectat, ut occasione oblata in autocarrum clam ascendat, quo per cuniculum in Britanniam transeat. Sperant enim fore, ut ibi meliores vitae condiciones habeant.

Quia peregrini in campo Caletensi degentes tam commeatum publicum quam homines in vicinitate habitantes multis modis perturbant, magistratus iam saepius eos expellere frustra conati sunt. Tumultibus usque crescentibus praesidens Francois Hollande nuper affirmavit mapalia Caletensia ante finem anni dissolutum et incolas eorum in alias Franciae regiones transportatum iri.

Feminae in Carelia DCC annos pace et securitate gaudent

Regnum Suetiae tertio decimo saeculo in Finniam orientalem versus amplificabatur et magnam partem Careliae occupavit, ubi castrum Viburg (a. 1293) constructum est. Leges Suetiae de securitate etiam in Carelia applicari coeptae sunt, quo factum est, ut Birgerus, rex Suecorum, epistulam de securitate feminarum Careliae Latine scriberet. Illa epistula, Kalendis Octobribus anno millesimo trecentesimo sexto decimo (1.10.1316) data, est vetustissimum documentum officiale in Finnia conservatum.

Summa eius haec est: "Mulieres omnes seu feminae nostrae dicioni subiectae, iuxta castrum nostrum Viburg vel in terra Careliae habitantes, sint coniugatae, viduae, continentes aut virgines, plena debent pace et securitate gaudere, sicut in ipso regno nostro Suetiae, in rebus pariter et personis, acerbissima contra transgressores nostra vindicta regia procedente. Quare omnibus et singulis firmiter prohibemus, ne quis mulieres ... iniuriis aliquibus gravare vel molestare praesumat aut ipsis inferre violentiam aliquam corporalem…"

Arbor in Europa vetustissima

Vetustissima in Europa arbor, quae vivit, est pinus mille septuaginta quinque annorum, nomine Pinus heldreichii vel leucodermis, quae in monte Pindo Graeciae septentrionalis crescit. Investigatores illi nomen Adonidis imposuerunt. In eisdem montibus complures aliae quoque arbores inveniuntur, quae mille annos superaverunt.

In orbe terrarum vetustissimae sunt pinus (bot. Pinus aristata) in California et Nevada crescentes, ex quibus quasdam plus quinque milium annorum esse constat. In Finnia septentrionali anno bis millesimo sexto (2006) inventa est pinus septingentorum octoginta annorum, quae crescit in communi Sodankylä prope confinium Russiae.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 7.10.2016

More episodes from Nuntii Latini