Nuntii Latini

Nuntii Latini

09.30.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Dominico (25.9.) Consilium securitatis ordinis Nationum Unitarum sessionem habuit, in qua res militares a Russis in Syria actae vehementer condemnatae sunt. Matthew Rycroft, legatus Britanniae, eos, cum in cives urbis Aleppo impetus fecissent, facinoris belli accusavit. Samantha Powers, legata Americanorum, Russos ob eandem causam barbaros appellavit.

(Reijo Pitkäranta)

Shimon Peres mortuus

Shimon Peres, pristinus praesidens Israelis, diem supremum obiit nonaginta tres annos natus. Causa mortis erat haemorrhagia cerebri, qua duabus septimanis ante affectus erat. In multis et magnis meritis eius erat praemium Nobelianum pacis, quod anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (1994) una cum Jitzhak Rabin et Jasser Arafat accepit.

(Reijo Pitkäranta)

De conventu Alandensi

Ministri principes Terrarum septentrionalium conventum annuum Portu Mariae, in urbe Alandiae, habuerunt. In rebus, quae in colloquiis tractabantur, erant quaestiones de securitate Maris Baltici, de exitu Britanniae ex Unione Europaea, de rationibus, quibus violentia a re publica excluderetur. Id quoque quaerebatur, quonam modo auctoritas Unionis Europaeae corroboraretur.

(Reijo Pitkäranta)

De scalis Hispaniensibus

Romae die Iovis septimanae proximae (22.9.) Gradus Hispanienses restituti celebrabantur. Scalae illae marmoreae saeculo duodevicesimo ineunte aedificatae in clarissimis locis Romae numerantur. Qui gradus, cum pollutione et squalore foedati essent, mense Octobri anni proximi renovari coepti sunt. Opera purgationis perfecta nunc optimae condicionis esse videntur.

(Satu Tuominen)

Factio a iuribus animalium

In Finlandia nova factio politica condita est, cuius est iura animalium defendere. Quot socios iam habeat, nondum constat, sed numerus fautorum omni tempore crescere nuntiatur. Dicunt factionem ad talem societatem spectare, ubi omnibus animantibus ius sit vitam suae speciei propriam vivendi et sua libertate fruendi.

(Reijo Pitkäranta)

Novus piscis suavis

Iam in eo est, ut in forum mercatorium Finlandiae nova species piscis veniat. Agitur de pisce coregono affini, qui Finnice nelma, ab ichthyologis autem Stenodus leucichthys appellatur. Abundat carne alba, quam ob rem ad edendum optimus habetur. In exspectatione est eum in locum salmonis maritimi e Norvegia importati successurum esse.

(Reijo Pitkäranta)

Expositio Helsinkiensis

Museum nationale Finlandiae in praesenti anniversarium centesimum celebrat. Qua re in Museo artis Athenaeo Helsinkiensi expositio operum aetatis artium renatarum inaugurata est. Propositae sunt picturae amplius viginti artificum celeberrimorum, quorum in numero sunt Raffaello et Tiziano. Expositio usque ad diem quintum decimum mensis Ianuarii (15.1.) adiri poterit.

(Reijo Pitkäranta)

(Nuntii Latini 30.9.2016)

More episodes from Nuntii Latini