Nuntii Latini

Nuntii Latini

09.23.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

In Russia die Dominico (18.9.) comitia facta sunt. Quattuordecim factiones candidatos posuerant, sed tantum quattuor, quae iam ante comitia in parlamento fuerant, in novam Dumam creatae sunt. Russia Unita, factio quae praesidenti Vladimiro Putin favet, plus quinquaginta quattuor centesimas (54,8%) suffragiorum accepit. Ceterae factiones, in parlamentum admissae, sunt Communistae (13,45%), Democratae liberales (13,24%), Russia iusta (6,17%), quae quidem omnes praesidentem Putin sustentant. Ex quo sequitur, ut politica praesidentis etiam fortior quam ante continuetur. Suffragium in comitiis habebant centum undecim miliones civium, ex quibus minus quam dimidia pars (47%) ad urnas venit.

Concordia Bratislaviensis discors

Moderatores Unionis Europaeae nuper (16.9.) in Castellum Bratislaviae convenerunt, ut consulerent, quid de quaestionibus politicis post exitum Britanniae ortis faciendum esset. Quamquam plerique ex eis concordiam Unionis laudaverunt, tam de immigratione quam de politica oeconomica magnae erant inter eos discordiae. Victor Orbán, primus minister Hungariae, conventui Bratislaviensi non contigisse censebat, ut politicam Unionis de immigratione mutaret, quae ingenua et exitiosa esset. Jean Asselborn, minister a rebus exteris Luxemburgensis, iam ante conventum suaserat, ut Hungaria ex Unione Europaea expelleretur. Facile tamen fuit de rebus consentire, cum nihil constituendum esset.

Juncker crimen vinolentiae negat

Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, in actis diurnis Francogallicis, quibus nomen est Libération, negavit immoderatum potionum alcoholicarum usum, de quo accusabatur. Dixit forsitan videri potuisse, ut ebrius esset, cum calamitate vehiculari olim vulneratus ambulans titubaret et in scalis epimedion manu teneret.

Alces in commeatu viario periculum

In Finnia cotidie circiter quinae calamitates viariae propter alces accidunt. Maxima frequentia calamitatum est inter menses Septembrem et Decembrem, nam periculum crescit, cum venatio alcium mense Septembri exeunte incipit. Sumptus calamitatum, quae quotannis circiter millena quingena (1500) eveniunt, sunt prope centum milionum euronum. Alces pondus septingentorum chiliogrammatum habere potest. Calamitate facta, si pessimum accidit, animal per vitrum anticum contra vectorem penetrat, qui tum vix vivus evadit, si velocitas est immoderata. In viis, in quibus de periculo alcium signis vialibus monetur, velocitas vehiculorum oportet sit octoginta chiliometrorum horalium aut minus.

Anseres litora Helsinkiensia occupaverunt

Litora Helsinkiensia non vacant, etsi autumnus natatores iam expulit, nam hoc tempore a magnis gregibus avium frequentantur. Inter cygnos aliasque aves aquatiles, ingentes greges anserum albifrontium (Zool. Branta leucopsis) dominantur. Cum anseres excrementis litora prorsus contegant, civibus non displicet, quod iam sunt hiematum abituri.

(Tuomo Pekkanen)

(23.9.2016)

More episodes from Nuntii Latini