Nuntii Latini

Nuntii Latini

09.02.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Moderatores Britanniae et Francogalliae ordini Nationum Unitarum suadent, ut Syriae sanctiones imponantur. Accusant regimen eius de usu armorum chemicorum et gasorum venenatorum. Russi, quippe qui socii praesidentis Bashar al-Assad sint, huic consilio adversari existimantur. Quid autem Sinenses de ea re sentiant, nondum constat.

(Reijo Pitkäranta)

Pax in Columbia restituta

Inter regimen Columbiae et motum seditiosum FARC de pace restituenda convenit. Rodrigo Londono, dux seditiosorum, suos hortatus est, ut armis positis indutias permanentes facerent. In Columbia suffragium populi de foedere pacis approbando postridie Kalendas Octobres (2.10.) habebitur. Bellum domesticum in illa civitate amplius quinquaginta annos gestum est.

(Reijo Pitkäranta)

Pons duarum continentium

In Bosporo Thracio ingens pons pensilis factus est, quo Europa cum Asia coniungitur. Quantae magnitudinis illud opus sit, vel inde apparet, quod columna eius celsissima in altitudinem turris Eiffelianae fere erigitur. Patet in longitudinem sesquialterius chiliometri et in latitudinem undesexaginta metrorum. Per pontem octo curricula et duae ferriviae ducunt.

(Reijo Pitkäranta)

Turris ventorum antiqua

Turris ventorum, monumentum antiquum Athenis situm, iam vulgo aperta est. Agitur de aedificio octangulo ex marmore albo facto, quam primam stationem meteorologicam fere dixeris: erat enim in tecto eius ventilogium ad indicandum, unde ventus quoquo tempore flaret. In eadem turri etiam clepsydra et horologium solarium inveniebantur.

(Reijo Pitkäranta)

Margarita mundi maxima

Fieri potest, ut piscator quidam Philippinus margaritam maximam mundi invenerit. Habet pondus plus triginta chiliogrammatum, et experti eam centum milionibus dollariorum aestimant. Piscator eam iam abhinc decem annos in concha ingenti inventam domi suae tenebat. Propositum est, ut margarita ad viatores in Philippinas alliciendos in publico collocetur.

(Satu Tuominen)

De spe messis frumentariae

Exspectationes messis frumentariae uberioris in Finlandia hoc autumno valde deminutae sunt. Ex imbribus enim assiduis secutum est, ut segetes multis locis humi iacerent et qualitas earum deterior fieret. Agricolis necesse est frumentum minus siccatum triturare, quod periculum infert, ne vis seminum decrescat. Ad annonam adhuc servandam caelo sereno opus est.

(Reijo Pitkäranta)

De venatione ursorum

Numerus ursorum in silvis Finlandiae ambulantium tantopere crevit, ut iam pluribus venatoribus quam ante licentia eos caedendi daretur. Ursi in regionibus Finlandiae orientalibus semper frequentes fuerunt, sed nunc magistratus volunt, ut hae beluae etiam in partibus terrae occidentalibus increbrescant.

(Reijo Pitkäranta)

(Nuntii Latini 2.9.2016)

More episodes from Nuntii Latini