Nuntii Latini

Nuntii Latini

08.12.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Ut relationes Russiae ad terras Natonis socias in Europa meliores fiant, ministerium defensionis Russiae delegatos harum terrarum Moscuam ad consultationes mense Septembri futuras invitat. Invitantur saltem Polonia et terrae Balticae, sed etiam Suetia et Finnia, quae membra Natonis non sunt. Inter res disputandas erit status rei militaris in Europa. Propositum est, ut sollicitudo generalis, propter motum militarem prope limites crescentem orta, deminuatur. Sermo erit etiam de securitate commeatus aerii, quod praesertim ad aeroplana militaria in regione Maris Baltici volantia spectat.

Austria consultationibus cum Turchia obsistit

Christian Kern, cancellarius foederalis Austriae, censet consultationes de Turchia in Unionem Europaeam asciscenda nihil esse nisi fictionem. Minister defensionis Hans-Peter Doskozil Turchiam dictaturam appellavit et monuit illam terram nullum locum in Unione Europaea habere, Sebastian Kurz, minister a rebus Austriae exteris, affirmavit se omnibus modis impedire, ne illae consultationes promoverentur.

Imperator Iaponiae orationem habuit

Imperator Iaponiae Akihito die Lunae (8.8.) orationem televisificam habuit, in qua de suis condicionibus futuris narravit. Ait se sollicitari, quo modo officia imperatoris ferre valeret. Akihito, qui valetudine laborat, iam viginti septem annos imperator est, sed lege fundamentali impeditur, ne abdicet. Cives valetudinem imperatoris labantem compertam habent et libenter permittant, ut emeritus fiat. Sunt rumores, ex quibus princeps hereditarius Naruhito et coniux eius aliquam partem ex officiis imperatoris suscipiant. Shinzo Abe, primus minister Iaponiae, affirmavit ea, quae imperator Akihito speraret, serio deliberatum iri.

Securitas in commeatu Finniae usque melior

Hoc anno in commeatu Finniae centum quinque (105) homines mortui sunt. Si alterum anni dimidium eodem modo successerit, securitas viaria erit melior quam umquam ante. His annis calamitates in commeatu publico usque rariores factae sunt. Ante quadraginta fere annos milleni homines in calamitatibus viariis annuatim interierunt.

Sari Essayah in Commissionem Olympicam internationalem

Sari Essayah, delegata parlamentaria et praeses factionis democraticae Christianae Finnorum, in Commissionem Olympicam internationalem electa est. Essayah excellit etiam in re athletica, nam anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio (1993) primatum mundanum et anno sequenti (1994) primatum Europaeum in ambulatione decem chiliometrorum obtinuit.

Semestre autumnale scholarum init

Semestre autumnale scholae fundamentalis hac septimana in Finnia init. Primam classem scholae inferioris, quae sex annos durat, circiter unum et sexaginta milia quingenti (61 500) pueri septem annorum incohant. Superiorem scholam fundamentalem, quae est trium annorum, circiter undesexaginta milia (59 000) iuvenum intrant.

(Tuomo Pekkanen)

More episodes from Nuntii Latini