08.05.2016 - By Yle Areena
Medio mense Iulio non multum afuit, quin res in Turcia everterentur, sed consilia seditiosorum brevi ad irritum ceciderunt. Quo facto Recep Tayyip Erdogan, praesidens civitatis, cum imprimis exercitum proditionis accusaret, multa milia militum et praefectorum eorum capienda curavit. Postea etiam magna multitudo iudicum, medicorum, praeceptorum, professorum, diurnariorum comprehensa est.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Hillary suius dixerit
In Civitatibus Americae Unitis Hillary Clinton candidata praesidentialis partium democraticarum facta est. Orationem in conventu factionis suae habuit, qua opiniones de futuro terrae suae proposuit. Dixit se ab adversario suo Donald Trump eo differre, quod concordiam hominum magni aestimaret. Se plus operae creare velle, ut statum oeconomicum meliorem redderet.
(Satu Tuominen)
Olympia aestiva ineunt
Hodie sive Nonis Augustis (5.8.) in urbe Brasiliae Flumine Ianuarii, vulgo Rio de Janeiro, Olympia aestiva inaugurantur. Ex Finlandia huc quinquaginta quattuor athletae missi sunt, quorum maior pars feminae. Honorem vexilli in stadium importandi habet Tuuli Petäjä-Sirén, quae ex ludis Londiniensibus nomisma argenteum domum reportavit.
(Reijo Pitkäranta)
Studentes arma gerentes
In Texia, quae est una e civitatibus Americae Septentrionalis, lex valere coepit, quae studentibus licentiam arma in auditoriis universitatum gerendi dat, dummodo ne ea in conspectu habeant. Neque desunt, qui tali legi resistant dicentes eam violentiam augere. Alii autem monent, quam magni studentium intersit se armis defendere posse.
(Reijo Pitkäranta)
Productio industrialis
Mense Iulio incrementum productionis industrialis in Unione Europaea tardius factum est. Navitas oeconomica in Germania, Austria, Hollandiaque quidem crevit, sed in Francogallia et Graecia productio deminuta est. In Britannia, quae mense Iunio a societate Unionis Europaeae secedere constituit, efficientia industrialis valde recessit.
(Reijo Pitkäranta)
Finlandia adhuc quieta
Hac aestate in Europa complures ictus terroristici facti sunt. Multi igitur iam cogitare coeperunt, ubinam gentium adhuc tuto iter facere possent. Itaque curatores rei viariae Finlandiae peregrinos hortantur, ut in nostram terram veniant, ubi omnia etiam nunc tuta et quieta sint. Quid esse iucundius, quam hic apud aliquem lacum tranquillitate naturae frui?
(Reijo Pitkäranta)
De annona huius anni
Exspectationes messis frumentariae hoc anno in Finlandia variant, cum caeli status in diversis partibus terrae mutabilis fuerit. In regionibus meridianis et occidentalibus annona admodum bona fore videtur, sed in Bothnia magni imbres segetibus maturescentibus detrimento fuerunt. Huc accedit, quod frumentum passim morbis plantis nocentibus laborare coepit.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 5.8.2016