Nuntii Latini

Nuntii Latini

06.17.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Undequinquaginta homines occisi sunt totidemque vel etiam plures vulnerati in caupona homosexualium nocturna urbis Orlandi Floridiana. Praesidens Barack Obama declaravit stragem fuisse ictum terroristicum. Ordo Daesch sive Isis nuntiavit auctorem fuisse unum ex suis pugnatoribus. Sclopetatio dicitur funestissima historiae recentioris Civitatum Americae Unitarum. Greges speciales custodum publicorum in cauponam mane Dominico (12.6.) irruperunt et occisorem interfecerunt. Hic erat vir Floridianus undetriginta annorum, cuius parentes sunt originis Afganae. Iam tribus annis ante, a custodibus publicis foederalibus de conexionibus Islamicis interrogatus, testimoniis deficientibus liberatus erat.

Estne Britannia ex Unione Europaea exitura?

Scitum populi de societate Britanniae cum Unione Europaea continuanda die vicesimo tertio mensis Iunii (23.6.) fiet. De eventu suffragii nihil certi conici potest, nam fautores et dissuasores ex demoscopiis, quae identidem fiunt, aequo fere Marte discedunt. In universum aestimanti obtrectatio in multis terris Unionis crescit.

De praesidentatu Clinton et Trump certant

Iam certum esse videtur candidata democratarum in comitiis praesidentialibus in USA fore Hillary Clinton, republicanorum autem Donald Trump. In comitiis mense Novembri (8.11.) futuris creabuntur electores, qui praesidentem et eius vicarium mense Decembri (6.12.) nominabunt. Novus praesidens die vicesimo mensis Ianuarii anni sequentis (20.1.2017) munus inibit.

Bhumibol LXX annos rex Thailandiae

Bhumibol, rex Thailandiae, qui anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto (1946) inthronizatus est, diutius regnavit quam quisquam ex monarchis orbis terrarum hodiernis. Regnum eius septuaginta annorum die Iovis (9.6.) in Thailandia celebrabatur. Rex Bhumibol est civibus suis gratus et in politica domestica magna valet auctoritate.

Novi praesides factionum

In Finnia factiones politicae praesides sibi creaverunt. In factione conservativa de hoc munere certaverunt ministri Alexander Stubb et Petteri Orpo, ex quibus superior factus est Orpo. Factio popularis Sueca, quae numquam antea praesidem feminam habuit, creavit delegatam parlamentariam Anna-Maja Henriksson. Factionis sinistrae nova praeses est Li Andersson.

Certamina Europaea pedifollica inierunt

Certamina de primatu Europaeo pedifollii his septimanis in Francia fiunt. Ludi, die Veneris (10.6.) incepti, certamine finali die decimo mensis Iulii (10.7.) concludentur. Ad ludos admissi sunt viginti quattuor greges in sex sectiones divisi. Illi in decem stadiis variarum urbium certabunt, quorum securitatem quindecim milia vigilum aut militum custodiunt.

Nuntii Latini d. IV m.Aug. continuabuntur

Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) septimanatim emittuntur, propter ferias aestivas usque ad mensem Augustum intermittuntur. Quae cum ita sint, prima post ferias emissio Latina fiet Nonis Augustis sive die quinto mensis Augusti.

Tuomo Pekkanen

Nuntii Latini 17.6.2016

More episodes from Nuntii Latini