Nuntii Latini

Nuntii Latini

05.27.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Lunae (23.5.) exercitus Iraquiae cum auxiliis sociorum impetum magnum in urbem Falluja, quam ordo terroristicus Isis in potestate sua obtinet, facere coepit. Nonnisi septingentis civibus contigit, ut e mediis pugnis effugerent, cum multa milia incolarum in urbe remanerent. Isis autem minitatur eos, qui fuga salutem petere conentur, supplicio affectum iri.

(Reijo Pitkäranta)

Graecia adhuc adiuvatur

Inter ministros Unionis Europaeae de aere alieno Graeciae sublevando et de pecunia ei commodanda convenit. Versura, quae Graeciae conceditur et cuius prima pars mense Iunio solvetur, decem fere miliarda euronum efficit. Etiam Fundus monetarius internationalis Graeciae adiuvandae adhuc interest. Autumno autem proximo, qualis rerum condicio futura sit, denuo aestimabit.

(Reijo Pitkäranta)

Novus praesidens Austriae

Novus praesidens Austriae electus est Alexander Van der Bellen, candidatus prasinorum septuaginta duos annos natus. Victoria eius maxime exigua erat: adversarium enim suum Norbert Hofer, fautorem partium dextimarum, nonnisi triginta milibus sententiarum superavit. Neque eventus comitiorum ante apparuit, quam septingenta milia suffragiorum in antecessum datorum enumerata erant.

(Reijo Pitkäranta)

Profugi ex mari servati

Hac septimana in Mari Mediterraneo complures actiones diversae institutae sunt, quibus amplius duo milia profugorum Europam petentium servata sunt. Immigrantes scaphis gummeis impositi praesertim in aquis Libyae et Melitae inveniebantur. Saluti eorum consuluerunt tam custodes litorales Italiae quam naves classis Irlandiae et nonnulli ordines beneficiarii.

(Reijo Pitkäranta)

Duces religiosi concordes

Die Lunae (23.5.) papa Franciscus summum ducem religiosum sunnitarum Ahmed al-Tayeb convenit. Constat necessitudinem islamitarum cum Civitate Vaticana intercedentem abhinc quinque annos abruptam esse, cum papa Benedictus XVI religionem Musulmanorum reprehendisset. Nunc autem utraque pars ad conventum pacis instituendum parata esse dicitur.

(Reijo Pitkäranta)

Graecia viatoribus grata

Cives Finlandenses ferias aestivas acturi ad aliquam terram apricam libenter proficiscuntur. Plurimum apud eos gratia valet Graecia, quo aestate proxima circiter centum octoginta milia itinerum factum iri existimantur. Turcia quoque, quamquam minus prospera fortuna utitur quam ante, pristinum favorem admodum bene servavit. Etiam Hispania et Italia viatoribus Finlandensibus in deliciis sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Res nova cursus publici

Cursores publici Finlandenses numero munerum solitorum deminuto negotium novum, id est ministerium graminis recidendi, nuper gerere coeperunt. Curatores rei cursualis mense Aprili exeunte de hac nova opportunitate nuntiaverunt: clientes, si vellent, tabellarium rogare posse, ut gramina ante domum crescentia tonderent.

(Satu Tuominen)

Nuntii Latini 27.5.2016

More episodes from Nuntii Latini