Nuntii Latini

Nuntii Latini

05.20.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Praesidens Finniae Sauli Niinistö et moderatores aliarum terrarum Europae septentrionalis Washingtoniae apud praesidentem Barack Obama nuper (13.5.) convenerunt. Argumenta principalia colloquiorum erant securitas Europae septentrionalis et Russia. In oratione inaugurali Niinistö iam commemoravit in regione Maris Baltici et Europae septentrionalis discrimen auctum esse. Ad conclusionem USA et terrae Europae septentrionalis protulerunt sollicitudinem, quam aggressivitas Russiae attulisset, et repetiverunt sanctiones antea tolli non posse quam Russia condiciones pacis Miniscanae respexisset. Conventus Washingtoniensis, ut Niinistö censebat, ostendit praesidentem Obama et terras septentrionales eodem modo de securitate, aequitate, climate iudicare.

Status exceptionalis in Venezuela continuatur

Oppositio politica Venezuelae a comitiis autumno factis superior discessit, sed iudicium supremum, quod fautores praesidentis Nicolás Maduro tenent, impedivit, ne parlamentum sua potestate uteretur. Cives penuria cibi, medicamentorum, electricitatis laborant et his diebus turbae hominum tabernas mercatorum invaserunt, ut farinam, carnem vestesque sibi arriperent. Status necessitatis, quem praesidens mense Ianuario proclamavit, usque ad annum proximum continuabitur. Maduro causam esse dixit crisim oeconomicam et insidias tam patrias quam Americanorum ad regimen sinistrarum partium evertendum. Oppositio vult, ut suffragium populi de praesidente instituatur, sed Maduro recusat, quominus discedat.

In parlamento Italiae unio civilis accepta

Italia fuit ultima terra occidentalis, in qua pares homosexuales nullo modo legaliter comprobabantur. Denique septimana praeterita (11.5.) camera inferior parlamenti legem de unione civili accepit. Illa lex paribus homosexualibus ius confert, ex quo ut familiaris comparis agere, eodem nomine gentili uti atque pensionem compare mortuo habere possint.

Fugitivi Graeciam petentes pauciores

Pactum, quod Unio Europaea cum Turcia de profugis remittendis fecit, numerum hominum ex Turcia in Graeciam venientium valde minuit. Mense Aprili tantum duo milia septingenti (2700) homines venerunt, quod nonaginta centesimis (90%) minus est quam mense Martio. Plurimi ex Syria, Pakistania, Afganistania Iraquiaque oriundi erant.

Ucraina Eurocantionum victrix

Certamen finale cantionum Eurovisionis, in quod viginti sex terrae admissae erant, vespere Sabbati (14.5.) Stockholmiae factum est. Plurima suffragia cepit cantatrix Ucrainae Susana Dzamaladinova sive Jamala, quae ipsa et textum et melodiam ad cantionem de anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto (1944) scripserat. Illo anno Stalin, pristinus dictator Unionis Sovieticae, ducenta quinquaginta milia Tartarorum ex Crimaea in Sibiriam et Mediam Asiam deportanda curaverat. In his erat proavia cantatricis, de cuius sorte illa in cantione sua narrat. Secundum locum in certamine occupavit Australia, tertium Russia.

Tuomo Pekkanen

Nuntii Latini 20.5.2016

More episodes from Nuntii Latini