Nuntii Latini

Nuntii Latini

05.13.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Praesidens Brasiliae Dilma Rousseff in ius vocatur de delicto in munere commisso accusata. Suspicio est eam, cum cives ambiret, de condicione oeconomiae publicae verba falsa fecisse. Senatus Brasiliae, cum de re per multas horas disputasset, tandem consultum de praesidente accusanda fecit. Inde etiam sequitur, ut Dilma Rousseff munus in sex menses deponere cogatur.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Kim Jong dixerit

Pyongyangae, in urbe capite Coreae Septentrionalis, magnus conventus factionis operariorum actus est. Dictator Kim Jong-un oratione habita negavit civitatem suam armis nuclearibus usuram esse, nisi aliae terrae ius eius propriis legibus utendi violavissent. Idem monuit Coream Septentrionalem ad ea incepta paratam esse, quibus impediretur, ne arma atomica latius paterent.

(Reijo Pitkäranta)

De decretis Graecorum

Parlamentum Graeciae complures leges perferendas curavit, quibus condiciones vitae multorum civium deteriores fient. Die Dominico legati parlamentares ad multam noctem de rationibus parcendi vehementer disputabant. Decretum est inter alia, ut tributa et solutiones sociales augerentur et pensiones deminuerentur.

(Reijo Pitkäranta)

Isis opibus labefactus

Bombardationes confoederationis internationalis effecerunt, ut Ordo Isis opibus labefieri inciperet. Illud corpus terroristicum anno praeterito tres miliones dollariorum cotidie accepisse existimatur, nunc autem reditus menstrui vix ad decem miliones ascendere putantur. Mercedibus militum deminutis ardor pugnandi debilitatus est, et novi bellatores difficilius quam ante conscribuntur.

(Saara Honkanen)

De exercitu Germaniae

Germani primum post alterum bellum mundanum exercitum suum corroboraturi sunt. Propositum enim est, ut septem annis proxime futuris numerus militum armatorum plus quattuordecim milibus et multitudo togatorum amplius quattuor milibus augeretur. Dicitur hoc incrementum copiarum eo spectare, ut Germania efficacius quam ante actionibus militaribus peregrinis interesse possit.

(Reijo Pitkäranta)

Canada incendiis vexata

Alberta, provincia Canadensium, incendiis silvestribus omnium temporum maximis affligitur. Vis eorum tanta fuit, ut paene decies centena milia incolarum domos suas relinquere iuberentur. Calamitate pessime vexata est urbs Fort McMurray, quae productione petrolei insignis est. Incendia exstinguere laboris multorum mensium fore existimatur.

(Reijo Pitkäranta)

De natura pauperescente

Natura silvestris Finlandiae rapido passu pauperescit, ut Ordo mundi naturae tuendae (WWF) praemonet. Haec rerum mutatio imprimis ex silvicidiis efficacissime peractis secuta esse videtur. Quibus factum est, ut loca silvestria ad aves et herbas idonea rariora redderentur. Damna naturae vel inde patent, quod proventus myrtilli in silvis nostris his sexaginta annis ad dimidium redactus est.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 13.5.2016

More episodes from Nuntii Latini