Nuntii Latini

Nuntii Latini

05.06.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Kalendae Maiae sive dies Walpurgis olim erat dies festus internationalis imprimis operariorum, apud Finnos et Suetos etiam studentium academicorum. Hodie autem, etsi orationes politicae non sunt omnino depositae, dies Walpurgis est festum vernale omnium, quod epulis cantionibusque cum amicis et proximis celebratur. Iam vigilia diei festi homines ad convivia conveniunt, in quibus vinum spumans adventui aestatis propinatur et cibi delicati gustantur. His annis vinum spumans Italicum, quod prosecco appellatur, magnam gratiam paravit, nam in orbe terrarum iam plus spumantis prosecco emitur quam Campaniensis.

De Natone apud Finnos disputatur

In Finnia palam facta est aestimatio, in qua recensetur, utrum societas cum Natone Finnis prosit an noceat. Aestimatores opinantur illa societate politicam securitatis Finnorum et relationem, quam Finni in Russiam habeant, mutatum iri. Finnos, si sine Suetia in Natonem inierint, indefensos fore. Sin Sueti inierint sine Finnis, Finniam fore seclusam. Itaque de societate Finnis una cum Suetis constituendum esse. Sergei Lavrov, minister a rebus exteris Russiae, monuit Russiam consilia contraria capturam esse, si Suetia Natonem inisset. Neque tamen accuratius aperuit, quae illa contraria consilia re vera essent.

Magna copia nummorum Romanorum in Hispania reperta

Complura dena milia nummorum Romanorum prope urbem Hispalem (vulgo Sevilla) in viridario inter opera hydraulica reperta sunt. Plerique nummi, qui depositi erant in undeviginti amphoris, sunt aënei. In una parte singulorum nummorum est imago imperatoris Romani, in altera sunt symbola imperii. Neque adhuc constat, qui ex imperatoribus Romanis in nummis delineati sint, sed numismatici iudicant eos saeculis tertio et quarto cusos esse. Pretium archaeologicum est inaestimabile. Tanta copia similium nummorum numquam antea reperta est. Nummi depositi sunt in Museo archaeologico Hispalensi.

Academia Latinitati Fovendae convenit

Academia Latinitati Fovendae, cui propositum est usum vivum linguae Latinae fovere atque in omnia ad cultum civilem Latinum spectantia incumbere, sedem habet Romae ibique semel in anno convenit. Hornotinus Academiae conventus hodie incipit. Primum (6.5.) celebratur Conventiculum, in quo litterae Utopicae orationibus et disputationibus tractantur. Deinde (7.5.) erit Coetus Generalis, in quo de novis sodalibus cooptandis, de conventu Lexingtoniensi proximo anno celebrando, de libris edendis aliisque Academiae inceptis agetur. Novus praeses et consilium praesidiale in proximum triennium eligentur. Post meridiem fiet excursio in montes Albanos, ubi Villa Falconeria visitabitur.

Tuomo Pekkanen

Nuntii Latini 6.5.2016

More episodes from Nuntii Latini