Nuntii Latini

Nuntii Latini

04.15.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Animi civium vectigalium toto fere orbe terrarum concitati sunt chartis Panamensibus, quae dicuntur, nuper patefactis. Ex iis apparet multos homines magnae auctoritatis, quin etiam aliquot principes civitatum, reditus suos in computis clandestinis ita collocavisse, ut tributa aerario publico non penderent. Eos in illa fraude adhibenda sede advocatoria Panamensi nomine Mossack Fonseca auxilio usos esse.

(Reijo Pitkäranta)

Moderatores fraudis convicti

In iis moderatoribus civitatum, qui Panamensibus adiutoribus tributa evitavisse videntur, sunt praesidens Argentinae Mauricio Magri, rex Arabiae Saudianae Salman bin Abdul Aziz, praesidens Ucrainae Petro Poroshenko, princeps minister Britanniae David Cameron. Unus eorum est etiam princeps minister Islandiae Sigmundur Gunnlaugsson, qui paulo post fallaciam suam patefactam munus deponere coactus est.

(Reijo Pitkäranta)

De cohorte nationali Russiae

Vladimir Putin, praesidens Russiae, nuntiavit se cohortem nationalem sibi subiectam constituturum esse, quae contra terrorismum sceleraque ordinata pugnaret. Nam fieri potest, ut discrimine oeconomico in Russia tumultus efficiantur. Victor Zolotov, vir sexaginta duorum annorum et familiaris praesidentis Putin, huic manui securitatis praefuturus est.

(Satu Tuominen)

Piraeus Sinensibus venditus

Piraeus, emporium Athenarum maximi momenti, in possessionem Sinensium venit. Hoc commercio facto Graeci creditoribus suis satisfacere student, qui postulant, ut bona publica Graeca magnam partem privata reddantur. Portus Piraeus a temporibus antiquitatis originem trahit: is enim saeculo a. Chr. natum quinto Themistocle auctore aedificatus est.

(Reijo Pitkäranta)

In Mari Rubro pons fiet

Aegyptus et Arabia Saudiana in Mari Rubro pontem facturae sunt, ut relationes publicas inter se intercedentes meliores reddant. Inceptum tribus aut etiam quattuor miliardis euronum constaturum esse existimatur. Locus exactus, ubi ille pons collocetur, nondum constat.

(Reijo Pitkäranta)

Numerus tigrium auctus

Numerus tigrium orbis terrarum his decem annis viginti fere centesimis auctus est. Tale incrementum praesertim ad populationem tigrium in India, Russia, Nepalia, Butania viventium valet, cum rerum condicio in terris Asiae meridianae peior sit. Ordo mundi naturae tuendae (WWF) eo tendit, ut multitudo tigrium annis proxime futuris duplex fiat.

(Reijo Pitkäranta)

Memoria calamitatis Lapuae

Die Mercurii sive Idibus Aprilibus (13.4.) quadraginta anni acti erant, cum officina proiectililibus fabricandis in oppido Lapua displosa est. Ea calamitate, quae in funestissimis in Finlandia factis numeratur, quadraginta homines, imprimis opifices feminae, vitam amiserunt. Die anniversario in sepulcreto Lapuae sollemnitas pia instituta est, qua memoria mortuorum recolebatur.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 15.4.2016

More episodes from Nuntii Latini