Nuntii Latini

Nuntii Latini

04.08.2016 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

In conventu de securitate nucleari, Washingtoniae Kalendis Aprilibus finito, de rationibus deliberabatur, quibus periculum terrorismi nuclearis depelleretur. Aderant delegati plus quinquaginta civitatum. Ex novem civitatibus, quae arma nuclearia habent, omnes, exceptis Russia et Corea Septentrionali, delegatos miserant. Praeerat conventui praesidens Barack Obama. In mundo circiter quindecim milia trecentae quinquaginta (15 350) cuspides nucleares esse aestimantur. Ex his plus quattuor milia ad res gerendas apta et parata sunt. Propria arma nuclearia in Europa habent Britannia et Francia, praeterea nuclearia arma Natonis in Belgio, Germania, Italia, Nederlandia conservantur. Omnes participes conventus Washingtoniensis affirmabant se contra propagationem armorum nuclearium et materiae ad ea facienda necessariae contendere. Multa tamen facienda restare, ne materia nuclearis in manus terroristarum perveniret. Terrorismum nuclearem securitati internationali maximo esse periculo, quod usque cresceret.

Immigratores remitti coepti sunt

Ex pacto, quod Unio Europaea cum Turcia fecit, immigratores, qui viis illegalibus in Graeciam venerant neque asylum petiverant, in Turciam die Lunae (4.4.) remitti coepti sunt. Remittuntur cives Bangladesae, Pakistaniae, Srilancae atque civitatum Africanarum. Ordines a iuribus humanis remissiones reprehenderunt, quod essent inhumanae et illegales. Ordo Amnestia Internationalis autumat Turciam non esse tutam, quia multa milia Syrorum in patriam bello afflictam remiserit. Turci autem negant id factum esse. Sicut constitutum erat, ut Unio Europaea totidem petitores asyli a Turcis acciperet, quot Turcia ex Graecia recepisset, primi Syri in Germaniam iam transportati sunt.

Isis suos pugnatores iugulavit

Ordo terroristicus Isis sive Daesh in Syria triginta quinque pugnatores suos die Saturni (2.4.) comprehendit, ex quibus quindecim, speculationis et corruptionis accusatos, prope urbem Raqqa iugulavit. Quod factum est, postquam Abu Hija al-Tunisi, unus ex ducibus ordinis, ictu aerio die Mercurii (30.3.) occisus est.

Acciaroli, vicus longaevorum

Investigatores credunt secretum vitae longae et felicis forsitan apud mare Tyrrhenum in vico Acciaroli inveniri posse. Ibi circiter mille homines habitant, ex quibus plus trecenti diutius quam centum annos vixerunt. De his centenariis forsitan viginti centesimae (20%) aetatem centum decem annorum iam superaverunt. Nunc investigatio Italo-Americana suscipitur, ut consuetudines vitae et hereditas genetica hominum huius vici accuratius exploretur. Multi quidem ex incolis senioribus superponderosi esse videntur et haud pauci tabacum fumificant. Sed cotidie fere in cibis habent sardinas et pro condimento rosmarinum. Praeterea multum in regione clivosa ambulant.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 8.4.2016

More episodes from Nuntii Latini