Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Die Saturni hebdomadae sacrae (26.3.) in Finlandia casus tristissimus accidit, cum aedes sacra oppidi Ylivieska ad cineres redacta est. Neque dubium erat, quin incendium dolo malo conflatum esset. Auctor sceleris videtur esse iuvenis quidam triginta fere annorum, qui paulo post prope ruinas templi deprehensus est. Quibus rebus commotus Herostratus ille facinus suum commiserit, nondum constat.
(Reijo Pitkäranta)
Karadzic genocidio convictus
Radovan Karadzic, pristinus dux Serborum, a iudicibus Nationum Unitarum vinculis quadraginta annorum condemnatus est. Convictus erat genocidii anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto (1995) in Bosnia editi, quo octo fere milia virorum et puerorum Musulmanorum occisa sunt. Insuper noxium se praebuit obsidionis urbis Seraii, quae multis milibus civium perniciei fuit.
(Reijo Pitkäranta)
Cives Americani e Turcia abeunt
Administratores Civitatum Americae Unitarum familiis militum et legatorum in Turcia meridiana collocatorum imperaverunt, ut statim illam terram relinquerent. Idem suos praemonent, ne in Turciam itinera faciant propter condicionem securitatis ibi debilitatam.
(Reijo Pitkäranta)
Discrimen in Brasilia politicum
In Brasilia discrimen administrationis ortum est, quo status praesidentis Dilma Rousseff labefactatur. In causa est, quod maxima factio politica recusare decrevit, quominus operae regiminis iam interesset. Quo factum est, ut etiam praesidens civitatis potestatem suam amittere periclitatur. Neque enim munere suo fungi potest, nisi fidem tertiae partis congressus habet.
(Reijo Pitkäranta)
Palmyra ab Isis recuperata
Copiae regiminis Syriae Palmyram, urbem perveterem, ab ordine Isis recuperaverunt. Quo facto apparuit monumenta antiqua, quae ibi sunt, melioris condicionis esse quam metuebatur. Isis, postquam anno bis millesimo quinto decimo (2015) ea urbe potitus est, magnam multitudinem parietinarum et aliarum rerum antiquitatis delevisse dicebatur.
(Reijo Pitkäranta)
Memoria seditionis Irlandiae
Septimana vergente Dublini, in capite Irlandiae, pompa militaris magnifica instituta est. Tum enim centum anni acti erant ex seditione populari, quae ad libertatem Irlandiae aspirabat. Regimen Irlandiae edicto proposito nuntiavit illa sollemnitate omnium eorum memoriam recoli, qui pugnis anno millesimo nongentesimo sexto decimo (1916) factis vitam amisissent.
(Reijo Pitkäranta)
Finlandia viatores allicit
Res viaria in Finlandia pulchre procedit. Una causa videtur esse, quod ictibus terroristicis in Media Europa factis et ora Maris Mediterranei ex cursu profugorum laborante viatores metas itineris novas quaerunt. In Finlandiam pergunt, quia tuta existimatur. Periegetae mores Finnicos cognoscere volunt: bacas colligunt, sauna utuntur, pistoria Carelica faciunt.
(Saara Honkanen)
Nuntii Latini 1.4.2016
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena