Genavae, in urbe Helvetiae, consultationes pacis in Syria restituendae agi coeptae sunt. Staffan de Mistura, conciliator Nationum Unitarum, legatos omnium partium belligerantium separatim conventurus est. ”Agitur”, inquit, ”de ultimo occasionis momento. Si novissima quoque colloquia pacis ad irritum ceciderint, bellum in dies ingravescet”.
(Reijo Pitkäranta)
Russi ex Syria abeunt
Actio militaris, quam Russi mense Septembri exeunte in Syria susceperant, ad finem adducta est. Nuntiavit enim praesidens Vladimir Putin copias Russorum ex Syria reductum iri ea scilicet causa, quod mandatum suum ibidem perfecissent. Neque tamen omnes milites domum redibunt, sed aliquot cohortes stationibus militaribus, quas Russi in Syria habent, praesidio relinquentur.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Obama dixerit
Animi Britannorum commoti sunt verbis acerbis, quibus praesidens Barack Obama eos reprehendit. Ait enim dictaturam Libyae auctoribus Americanis anno bis millesimo undecimo (2011) oppressam esse, sed civitates Europae de ea re parum curavisse. Principem ministrum Britanniae David Cameron paulo post animum ad alia negotia attendisse, unde factum esset, ut Libya in magnas perturbationes incideret.
(Reijo Pitkäranta)
Sancta mater Teresa
Mater Teresa, monacha celeberrima abhinc undeviginti annos mortua, mense Septembri consecrabitur, ut papa Franciscus Idibus Martiis (15.3.) nuntiavit. Rerum periti Civitatis Vaticanae censuerunt nihil iam impedire, quominus soror illa in numerum sanctorum referretur. Eam enim post mortem duo miracula fecisse, cum duos homines ex morbo letali sanaret.
(Reijo Pitkäranta)
Milites ordinis Isis
Circiter centum homines ex Finlandia peregre profecti sunt, ut in copiis Ordinis Isis pugnarent. Timo Soini, minister a rebus exteris, de ea re sollicitus monuit tantam multitudinem pro numero incolarum Finlandiae in maximis in Europa esse. Constat viginti fere ex illis militantibus in pugnis mortuos esse.
(Reijo Pitkäranta)
De urso americano
’Ursus americanus luteolus’ in silvis civitatum Ludovicianae et Mississippiae vivens non iam emori periclitatur. Abhinc viginti quattuor annos tantum centum quinquaginta ursi silvestres inveniebantur, hodie autem plus septingenti. Hoc animal clarum factum est, cum praesidens Theodore Roosevelt id frustra venatus urso vulnerato et ad arborem ligato pepercit.
(Satu Tuominen)
Petra Olli victrix
Rigae, in urbe Lettoniae, certamina de principatu luctandi Europaeo posita sunt. In serie feminarum sexaginta chiliogrammatum nomisma aureum consecuta est Petra Olli, athleta Finlandensis unius et viginti annorum. Superavit enim adversariam Ucrainam Oksana Herhel punctis octo ad duo (8-2).
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 18.3.2016