Mense Novembri anni proximi numerus profugorum ex Russia ita crescere coepit, ut circiter centeni septimanatim in Finniam septentrionalem venirent. Maior pars asylum petentium oriundi erant ex Afganistania, India, Bangladesa, pauci ex Syria et Iraquia. Post Kalendas Martias ad limitem iam nulli ex Russia profugi venerunt. Russi nuntiaverunt se operationes impedivisse, quibus profugi ad limitem Finniae ducerentur. Etiam ex oppido Kantalahti apud Mare Album sito, in quod homines Finniam petituri convenerant, custodes publici eos expulerunt. Petteri Orpo, minister a rebus exteris Finniae, annotavit res in limite orientali ita processisse, ut Finni sperarent.
Donald Tusk: "Nolite venire in Europam!"
Donald Tusk, praeses Consilii Europaei, homines meliores vitae condiciones petentes monuit, ne in Europam venirent. "Omnes profugos illegales appellare volo”, inquit, "undecumque oriundi estis. Nolite venire in Europam. Nolite transportatoribus clandestinis confidere. Nolite vitam et pecunias vestras in discrimen committere. Omnia, quae habetis, amittetis."
Venezuela gravissima regressione laborat
Venezuela, terra undetriginta milionum incolarum, regressione oeconomica laborat. Habet quidem maximas opes petrolei, sed cum ante duos annos singula dolia petrolei Venezuelani centenis dollaris constarent, nunc minus tricenis constant. Venezuela nonaginta quinque centesimas (95%) redituum exportationis ex petroleo accipit. Pretio deminuto etiam reditus rei publicae deminuti sunt. Angustiae civium causam habent etiam in erroribus regiminis. Annis prosperioribus nihil repositum est, immo novum aes alienum contractum. Nunc cives rebus cotidie necessariis carentes apud tabernas in longissimis agminibus per multas horas exspectant, ut oleum, oryzam, saccharum, farinam, saponem aliaque necessaria emere possint.
Memoria stragis Virodunensis
Ante centum annos in regione oppidi Viroduni, vulgo Verdun, inter Francos et Germanos proelium commissum est, quod maximum belli mundani secundi fuisse aestimatur. Inter decem menses ancipiti proelio maximisque utrimque cladibus pugnatum est. Germani denique castellum Duaumont expugnaverunt, quod Franci postea recuperaverunt. Virodunum numquam expugnatum est.
Orangutani sunt plures quam antea
Orangutani (Pongones pygmaei) in Sumatra septentrionali plures vivunt quam antea credebatur. Computatum est numerum eorum esse quattuordecim milium sescentorum (14 600), qui octo milibus maior est quam ante septem annos. Nihilo minus periculum est, ne species exstinguatur, quia homines silvas delent, ut spatia ad culturam palmarum oleariarum (Elaeis guineensis) habeant. Periculum autem minus est quam timebatur. Videntur enim orangutani ad mutationes, etiam ad silvas caesas, melius assuescere quam putabatur. Orangutanus est maximum animalium mammiferorum in arboribus viventium. In arbore nidificat, in terram raro descendit, sed ex arbore in arborem se vibrans movetur.
Tuomo Pekkanen
Nuntii latini 11.3.2016