Animi Finlandensium commoti sunt violationibus puellarum minorennium, quarum auctores in hominibus asylum petentibus esse videntur. Cum periculum esset, ne haec scelera ad odium ethnicum augendum adducerent, praesides omnium factionum epistulam divulgaverunt, qua cives hortabantur, ut irae temperarent neve omnibus peregrinis notam turpitudinis imprimerent.
(Reijo Pitkäranta)
Conventus climaticus iniit
Pridie Kalendas Decembres (30.11.) Lutetiae Parisiorum maximus conventus climaticus inauguratus est, cui omnes fere primores civitatum intersunt. Legationi Americanorum praeest Barack Obama, cum Russi praesidente Vladimir Putin duce Lutetiam venerint. Participes duabus septimanis rationes invenire conantur, quibus usi prohibeant, ne caeli status in orbe terrarum nimis calefiat.
(Reijo Pitkäranta)
Turcis opitulatio promissa
Civitates Unionis Europaeae Turcis opitulationem trium miliardorum euronum pollicitae sunt, ut iis in discrimine profugorum solvendo subvenirent. Turcia est terra, per quam confugientes in Europam maxime transire student. Insuper convenit, ut Turci libertatem visi syngraphi acciperent, si confinium suum efficacius custodirent.
(Reijo Pitkäranta)
De Cubanis patria profugis
Novus quoque orbis suum discrimen migrationis habet. Numerus enim Cubanorum, qui per terras Americae Latinae, quae dicitur, in Civitates Americae Unitas immigrare volunt, hoc anno iam quinquaginta fere milium esse existimatur. Causa, cur Cubani tanta multitudine patriam reliquerint, videtur esse, quod sperant fore, ut in America septentrionali liberius quam domi vivere possint.
(Reijo Pitkäranta)
De silvis pluvialibus
In Brasilia silvae pluviales, quae circa flumen Amazonium sunt, citius quam antea deleri videntur. Hoc anno circiter quinque milia octingenta (5 800) chiliometra quadrata vastata sunt. Quae rerum condicio ex inopinato nata est, nam regimen Brasiliae annis proxime praeteritis novas leges pertulit, ut caesiones silvarum illegales deminuerentur.
(Saara Honkanen)
Amicitia caprae et tigris
In vivario in Russia orientali sito res mira animadversa est: tigris Sibirianus nomine Amur capram vivam sibi ad victum datam non solum non interfecit, sed etiam pro amica habere coepit. Capra Amurem quoquoversus sequitur, ille eam omni modo tutatur. Amicitia eorum tanta est, ut capra in cubili tigris dormiat bestia in alium locum recedente.
(Reijo Pitkäranta)
Klitshko cladem accepit
Die Saturni (28.11.) Dusseldorphii de principatu pugilationis gravissimi ponderis certatum est. Palmam certaminis tulit Tyson Fury, athleta professionalis Britannus, cum adversarium Vladimir Klitshko Ucrainum sententia omnium arbitrorum domuit. Victoria eius eo pluris habetur, quod Klitshko per undecim annos pugil insuperabilis erat.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 4.12.2015