Periculum terrorismi in Finlandia auctum est, ut magistratus securitatis publicae nuntiaverunt. Petteri Orpo, minister a rebus domesticis, patefecit inter profugos asylum petentes tam pugnatores ordinis Isis inveniri quam eos, qui terroristas alio modo adiuvissent. Idem dixit actiones trecentorum fere advenarum a custodibus publicis diligenter observari.
(Reijo Pitkäranta)
Calamitas aeria in Sinai facta
Die Saturni (31.10.) in paeninsula Sinai gravissima calamitas accidit, cum aeroplanum Russicum subito in terram praecipitavit. Omnes ducenti viginti quattuor homines, qui volatui aderant, vitam amiserunt. Quae fuerit causa illius mali, adhuc parum constat, sed sunt, qui putent calamitatem bomba in aeroplanum imposita effectam esse.
(Reijo Pitkäranta)
Regimen Romaniae discedit
Victor Ponta, princeps minister Romaniae, regimen suum ab officio discessurum esse nuntiavit. Illud decretum paucis horis post divulgavit, quam aliquot cives reclamantes dimissionem eius postulaverant. In causa non solum suspiciones corruptionis erant, sed etiam incendium in taberna nocturna Bucarestiensi nuper factum, quo triginta duo homines mortui sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Statio militaris Russorum
Magna statio militaris, quam Russi in Mari Barentsico aedificant, iam paene perfecta est. Ibi centum quinquaginta milites collocabuntur, qui sesquialterum annum sine commeatu vitam sustinere poterunt. Russi regiones septentrionales diligentius quam ante custodiunt, ut post glaciem in finibus polaribus deminutam opes naturales, quae ibi sunt, usu efficaciore recipiantur.
(Reijo Pitkäranta)
Ars nova pro eiectamentis
In diversis terris evenit, ut opera artis modernae, quae plurimi aestimantur, per errorem pro eiectamentis haberentur itaque e medio everrerentur. In Sinis illam sortem habuit pictura maximi pretii nomine Mons nivosus, quam purgatores tamquam sordes domesticas ex conspectu removerunt . Res eiusdem generis Caroloruhae, in urbe Germaniae, et Barii, in emporio Italiae, facta esse dicitur.
(Reijo Pitkäranta)
Numerus leonum deminutus
Ex investigatione nuper facta numerus leonum in multis partibus Africae quinquaginta centesimis (50 %) proximis viginti annis deminuetur. Rerum condicio in Africa occidentali, ubi tantum duae magnae populationes restant, pessima esse existimatur, sed etiam in media Africa et orientali leones in periculum adducti dicuntur.
(Saara Honkanen)
Facultas legendi puerorum
Foedus parentium Finlandiae viros hortatur, ut paedagogia, scholas, bibliothecas legendi causa frequentent. Si id fecerint, fieri posse, ut imprimis pueri exemplum eorum secuti maiore studio libros legere incipiant. Animadversum enim est pueros Finlandiae scientia legendi puellis inferiores esse.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 6.11.2015