In Finlandiam hoc anno paene viginti milia peregrinorum asylum petentium advenerunt. Plurimi ex Iraquia profecti sunt, sed magna copia immigrantium etiam ex Somalia, Afganistania, Albania, Syriaque huc confugit. Quam ob rem in terra nostra iam octoginta sedes profugis recipiendis conditae sunt, ut illis tecto carentibus hospitium praeberetur.
(Reijo Pitkäranta)
Bellum Syriae internum
Die Mercurii (7.10.) bellum civile, quod in Syria iam multos annos geritur, denuo aggravescere coepit. Tum enim copiae regiminis impetum terrestrem in quattuor stationes rebellium in diversis partibus Syriae occidentalis dederunt. Aggressores a Russis adiuti sunt, qui illas incursiones ictibus aeriis et navalibus sustentabant. Agebatur de prima actione militari maiore, quam Syri et Russi viribus unitis contra rebelles fecerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Rerum in Ucraina status
Rerum condicio in Ucraina orientali his diebus in melius conversa esse videtur. Inter Ucrainos enim et separatistas Russis faventes convenit, ut currus loricati et tormenta calibro centum millimetris minora ex acie removerentur. Quae concordia auxilio Ordinis de Securitate et cooperatione Europaea constituta est.
(Reijo Pitkäranta)
Politica energiae Indiae
Moderatores Indiae usum energiae efficaciorem reddere in animo habent mutationem climaticam impedituri. Propositum est, ut energia, qua Indi ad bona et servitia producenda egeant, anno bis millesimo tricesimo (2030) tertia parte minor quam hodie sit. Praeterea consumptionem combustibilium fossilium annis futuris valde deminuere volunt.
(Saara Honkanen)
Memoria Germaniae unitae
Die Saturni (3.10.) Germani anniversarium vicesimum quintum patriae redintegratae celebrabant. Sollemnitas principalis Francofurti acta est, sed etiam Berolini memoria integrationis magno gaudio recolebatur. Hodie duae fere partes Germanorum coniunctionem utriusque civitatis laudant. Nemo tamen infitias it Germanos occidentales opibus plus valere quam ii, qui in regionibus terrae orientalibus habitant.
(Reijo Pitkäranta)
Nobelistae artis medicae
Praemium Nobelianum artis medicae hoc anno tribus investigatoribus defertur. Qui sunt William Campbell Irlandiensis, Satoshi Omura Iaponiensis, Youyou Tu, femina ex Sinis oriunda. Campbell et Omura de infestationibus Nematodum curandis optime sunt meriti, cumTu novam rationem malariae sanandae usu receperit.
(Reijo Pitkäranta)
Vertebrata marina deminuta
Numerus vertebratorum marinorum his quadraginta annis ad dimidium fere redactus est. Hoc patet ex relatione, quam Ordo mundi naturae tuendae (WWF) nuper divulgavit. In vertebratis pisces, aves et mammalia maritima, reptilia in mari viventia numerantur. Imprimis aquae tropicae inopia animalium marinorum laborare coeperunt.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 9.10.2015