Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Oratione televisifica vespere Mercurii habita primus minister Juha Sipilä de oeconomia patriae publica locutus monuit debitum Finnorum publicum septem annos augescere. Ad cives et societates opificum appellavit, ut rationes ad sumptus publicos contrahendos quaererent. Petivit, ut cives renovationes a regimine propositas patienter acciperent.
Russia Suetiam praemonuit
Ministerium rerum exteriorum Russiae Suetiam de societate Natonis praemonuit. Si Suetia ad Natonem accessisset, novam rerum condicionem postulaturam esse, ut a parte Russiae responderetur. Sueti quidem non sunt militariter foederati, sed moderatores factionis centralis et democratarum Christianorum societatem cum Natone sustinere coeperunt.
Margot Wallström, ministra rerum exterarum Suetiae, dixit Suetos ipsos de politica sua exteriore et defensione consilia capere neque esse comprobandum, quod Russia Suetiae minitaretur. Relationes inter Russiam et Suetiam intercedentes his temporibus factae sunt frigidiores. Mense Augusto Sueti diplomatum Russum reppulerunt et Russi Suetum.
Papa abrogationem matrimonii faciliorem fecit
In ecclesia catholica matrimonium est insolubile sed certis de causis dissolvi sive abrogari potest. Processus abrogationis per saecula immutabilis mansit, sed nuper Papa Franciscus duabus epistulis motu proprio datis de mutationibus nuntiavit, quae ad introductionem processus brevioris et celerioris spectant. Utrique epistulae iam die Assumptionis Mariae (15.8.) subscripsit sed desideravit, ut die Nativitatis Mariae (8.9.) publicarentur.
Posthac matrimonium utraque parte volente statim abrogari poterit, cum antea abrogatio multos annos duraret. Nunc etiam gratuita esse debet. Postquam Papa Benedictus XIV (1740-1758) abrogationem renovavit, mutationes in illa factae non sunt.
Homo in spatio DCCCLXXVIIII dies
Sojuz, capsula spatialis Russorum, in Cazastaniam cum tribus cosmonautis feliciter descendit. Unus ex his erat Gennadi Padalka Russus, cosmonauta veteranus, qui in spatio diutius fuit quam quisquam ante eum, nam quinque volatibus factis octingentos undeoctoginta dies in statione siderali versatus est.
Creator commissarii Montalbano nonagenarius
Andreas Camilleri, auctor fabularum criminalium Sicilianus, nuper (6.9.) nonaginta annos complevit. Famam internationalem libris de commissario Montalbano obtinuit, ex quibus novissimus hoc anno editus est. Pelliculae televisificae ex his libris factae, in quibus primam personam agit Lucas Zingaretti, sunt etiam in Finnia celeberrimae.
Loca Siciliae, in quibus pelliculae factae sunt, ut platea principalis Ragusae veteris et domus commissarii in Lingula sicca (vulgo Punta secca) sita, visitatoribus ostenduntur. Camilleri, ut in colloquio televisifico die natali narravit, cotidie scribere pergit. Libri eius magnam partem lingua Siculorum scripti sunt, qua se etiam cogitare affirmavit.
(Tuomo Pekkanen)
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena