Hoc anno amplius trecenta quinquaginta milia immigrantium Europam petentium Mare Mediterraneum transierunt. Qui numerus multo maior est quam toto anno proxime praeterito. Iter maritimum profugis tam perniciosum fuit, ut plus duo milia sescenti homines vitam amitterent. Plurimos fugitivos excepit Graecia, quo circiter ducenta viginti milia eorum pervenerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Barack Obama dixerit
In Alasca hac septimana conventus climaticus internationalis habitus est. Unus ex oratoribus erat praesidens Barack Obama: is participes docuit, quantopere omnium nationum interesset summa ope niti, ne atmosphaera totius orbis magis calesceret. Confessus est pollutiones aerias Civitatum Americae Unitarum multum ad condiciones climaticas conferre.
(Reijo Pitkäranta)
De relationibus Corearum
Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, concordiam cum Corea Meridiana nuperrime constitutam opibus bellicis terrae suae tribuendam esse dixit. Finem discidii novissimi inter Coreas orti terminum descripsit, qui utrique civitati viam consensus et fiduciae monstraret. Nisi autem Coreani meridiani arma ipsius nuclearia metuissent, futurum non fuisse, ut de pactione conveniret.
(Reijo Pitkäranta)
Area gasi terrestris reperta
Investigatores Italiani ante oram Aegypti in campum gasi terrestris incurrerunt, quo amplior in toto Mari Mediterraneo non inveniri videtur. Locus in profunditate sesquialterius chiliometri situs circuitu ad centum chiliometra quadrata patet. Area reperta tanta gasi terrestris copia abundare dicitur, ut usui Aegyptiorum ad multa decennia sufficiat.
(Reijo Pitkäranta)
De ludis Pekinensibus
Die Dominico (30.8.) certamina athletica omnium nationum Pekini ad finem sunt adducta. Ceteris terris praestantiores se praebuerunt Kenia, Jamaica, Civitates Americae Unitae. Grex Finlandensium successu mediocri certavit, quamquam Tero Pitkämäki nomisma aeneum in iaculatione obtinuit. E feminis nostris optima erat Minna Nikkanen, quae in saltu perticario decimum locum consecuta est.
(Reijo Pitkäranta)
Venetiana rursus celebrata
In Finlandia in morem venit mense Augusto exeunte aestatem praeteritam ludis sollemnibus paratis celebrare. Quae consuetudo imprimis ad urbes in litore Bothniae septentrionalis sitas valet. Celebrationes, quae Venetiana appellantur, maximam partem ex amplissimis spectaculis pyrotechnicis constant, quorum luce multicolori caelum tenebrescens collustratur.
(Reijo Pitkäranta)
Aves migrare coeperunt
Ornithophili Finni aves migrationem autumnalem coepisse nuntiant: Omnes fere longicrures iam in regiones meridianas evolavisse; ceteras etiam volantes, sicut hirundines, cuculos, sternas, magna multitudine caelum refrigescens in terras calidiores fugisse. Insectivoras quoque et aves rapaces nunc cum maxime alis se dare narrant.
(Saara Honkanen)