Ordo Nationum Unitarum profugis adiuvandis (UNHCR) aestimat etiam tria milia fugitivorum singulis diebus in Macedoniam venire. Plurimi eorum ex Syria oriundi sunt, quae iam quattuor annos bello civili vexatur. Immigrantes maximam partem itinere Balcanico utuntur, cum per Graeciam, Macedoniam, Serbiam euntes Hungariam et Germaniam petunt.
(Reijo Pitkäranta)
Tsipras munus deposuit
Regimen Graeciae munus deposuit, ut princeps minister Alexis Tsipras nuntiavit. Idem dixit in Graecia mense Septembri nova comitia parlamentaria institutum iri. ”Ita”, inquit, ”civibus occasio dicendi dabitur, quid de auxilio pecuniario a creditoribus peregrinis mutuo sumpto sentiant”. Se ipsum sperare fore, ut suffragatores condiciones opitulationis acciperent et pactionem ratam facerent.
(Reijo Pitkäranta)
Irania et terrae occidentales
Relationes Iraniae et nationum occidentalium post conventionem de vi nucleari effectam celeriter meliores redditae sunt. Hoc vel inde patet, quod Philipp Hammond, minister Britanniae, iter officiale in Iraniam suscepit, ut Teherani sedem legati Britanniae rursus aperiret. Idem Iraniani eodem tempore Londinii fecerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Le Pen de factione demotus
Jean-Marie le Pen, vir politicus Francogallus, de societate factionis dextimae, cui nomen Acies nationalis, demotus est. In causa erat, quod facinora horribilia in Germania nazistica commissa parvi aestimavisset. Filia Marine le Pen, praeses hodierna, suum patrem eumque praesidem factionis honorarium exauctorandum esse iamdudum postulabat.
(Satu Tuominen)
Quid Timo Soini dixerit
Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, oratione legatis peregrinis habita censuit patriae suae maxime interesse, ut cooperatio cum Russis continuaretur. ”Nobis quidem”, inquit, ”sanctiones Russis impositae respiciendae sunt, sed nihilominus illi in sodalibus nostris magni momenti numerantur. Utimur enim communi confinio longissimo et cotidianum fere commercium cum iis habemus”.
(Reijo Pitkäranta)
Vetus lex in Utajärvi sublata
Utajärvi, paroechia Finlandiae, hoc anno centum quinquaginta annos complet. Ad honorem huius rei paroechiani veterem legem inde a saeculo undevicesimo valentem tollere decreverunt. Quae lex vetabat viros caelibes inter horam decimam vespertinam et quartam matutinam domo egredi. Interdictio ideo statuta erat, ne illi, si totam noctem foris comissati essent, mane nimis fessi ad opus venirent.
(Reijo Pitkäranta)
Certamina Pekini athletica
In stadio Olympico Pekinensi, qui Nidus avis appellatur, certamina omnium gentium athletica celebrantur. Die Dominico (23.8.) decretum est, quis in orbe terrarum pedibus pernicissimus esset. Talem se praebuit Usain Bolt, cursor Iamaicanus, quippe qui victoriam cursus centum metrorum reportaret.
(Reijo Pitkäranta)