Displosiones, quae die Mercurii (12.8.) apud portum urbis Tianjin Sinarum factae sunt, ingentia damna fecerunt. Pars regionis circumiacentis deleta est, plus centum homines sunt mortui, circiter septingenti vulnerati. Praeterea nonaginta homines disparuerunt, ex quibus quinque et octoginta sunt siphonarii, qui ignes ex displosionibus ortos exstinguere conabantur. Calamitas originem habuit ex receptaculo portuensi, in quo maxima copia materiae toxicae et displosivae conservabatur. Tianjin, ubi sunt quindecim miliones incolarum, est emporium magni momenti et inter maximas Sinarum urbes numeratur. A Pekino, capite Sinarum, circiter centum quinquaginta chiliometra distat.
Bellum mundanum II in Iaponia commemorabatur
Die Sabbati (15.8.) septuaginta anni acti erant, ex quo bellum mundanum secundum in Iaponia finitum est. Imperator Akihito, filius imperatoris Hirohito, quo regnante Iaponia bellum gesserat, affirmavit se belli mundani secundi quam maxime paenitere et optavit, ne tragoedia belli iteraretur. Nationes vicinae flagitaverant, ut Iaponia veniam crudelitatum illius belli peteret. Sed Shinzo Abe, primus minister, monuit Iaponiam iterum iterumque sinceram paenitentiam rerum in bello mundano secundo gestarum expressisse. Censebat nullam causam esse, cur filii, nepotes generationesque futurae, quibus nihil negotii cum bello fuisset, ad veniam petendam cogerentur.
Investigatores linguarum Finno-Ugricarum convenerunt
In urbe Ulaburgo (vulgo Oulu) hac septimana investigatores linguarum Finno-Ugricarum convenerunt. Adsunt prope quadringenti homines ex variis nationibus oriundi. Maximae linguae Finno-Ugricae sunt Finnica, Estonica, Hungarica, sed ad eandem familiam pertinent etiam complures minores linguae, ex quibus pleraeque sunt parvorum populorum in Russia habitantium. Multae ex linguis Finno-Ugricis Russiae decenniis praeteritis omnino exstinctae sunt. Quae in Russia adhuc exstant Finno-Ugricae linguae, admodum procul distant a sermone Finnico. Populi, qui eis loquuntur, plerumque sunt nomades, apud quos condiciones vitae propter campos petrolei et gasi in terris eorum iacentes factae sunt difficiliores.
Cattus Carduroy viginti sex annorum
Vetustissimus in orbe terrarum cattus est Carduroy Oregoniensis, qui nuper aetatem viginti sex annorum superavit. Vivit ruri, caseum cheddar amat, mures libentissime petit. Multum sub divo versatur. Antea titulum catti vetustissimi tenebat Tiffany Two Didacopolitanus (vulgo San Diego Californiae), qui vixit annos viginti sex, dies ducentos quattuor.
Ludi mundani athleticae levis 2015
Ludi mundani athleticae levis, qui cras incipient, usque ad diem tricesimum Pekini fient. Postquam Londinium petitionem suam revocavit, Pekinum solum ad certamina mundana instituenda mansit. Ex Finnia septendecim athletae in ludos missi sunt sed perpauci ex eis nomismata adipisci poterunt. Summa spes Finnorum est in certamine iaculationis.
(Tuomo Pekkanen)